PL 137, col. 521

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

nominis, beatae Mariae dico semper virginis, absque
honore debito maneat religiosi ordinis. Mihi credite,
amor hujus facti tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subrigit alnus.
Et qua ratione id primum aggrediar, audite, paucis
eloquar. Est in hujus Portuensis Comitivae partibus
octo monachorum cum abbate sibi superposito
parvus admodum et pauper loculus, quem Freduidis
matrona nobilis, cum illustri viro suo comite Stephano,
quia spes eos frustrata fuerat posteritatis,
collatis quae inibi habere videbantur praediis suis,
sub jure et titulo constituerant divinae servitutis,
ut pro recompensatione praesentium nomen haberet
melius a filiis et filiabus in cohaereditate coelestium.
Hunc ergo per consilium domni Gerardi abbatis
viri vitae venerabilis, qui tunc temporis pro merito
sui nominis et religiosae conversationis, pluribus in
Francia praeerat monachorum coenobiis, inter quae
et monasterii sancti Remigii curam agebat. Hunc
eumdem, inquam, locum sancto Remigio ut subjectum
haberet, ac procurando servaret, fideli voto
tradiderunt. Hic in honore sancti Quintini consecratus,
et radicibus Aldiniaci montis adsitus, a rivulo
fontis qui inibi exoriens praeterfluit Tignus
cognominatur. Sed circummanentium inquietudine
satellitum, ex castello proxime imminenti, quod ob
palustre coenum, in cujus medio residet, Cantarana
dicitur, frequentius urgeretur, molestiasque crebras
patiens, contemplationis suae studium saepe

amittere cogitur. Hunc cum abbate et fratribus loci
sancti Remigii per concambium ex rebus ecclesiae
nostrae volo, si Deus annuat, commutare, mihique
legaliter contraditum cum Mosomensi [ al., Mosomagensi]
loco unum efficere, ut cum monachis abbate
ibi transposito, ex duobus quamvis minoribus unum
aliquid fiat majus et melius. Ecce haec sunt quae vos
interim audire volui, et si ex Deo sint cujus misericordiae
innitimur, consilium ne cunctemini referre
quod utilius judicabitis.
Mox illi opus pietatis attendentes, et viam bonae
actionis considerantes: O fausta, inquiunt, intentio!
et si effectum habeat, quam certa et felix bonae
voluntatis erit remuneratio! Talia differre non sit
consilium, opus enim hoc accelerare coeleste est negotium.

Opus bonum si sit in voluntate, ex Dei adjutorio
erit in perfectione. Talia siquidem vota,
quamvis ex difficultate titubent, magis autem ex
desidia si omittantur nocent; quia quanto ardua
et altiora quis aggreditur, tanto majoris praeconio
laudis si efficiendo superet, dignus attollitur. Quapropter
quod vos audire vestrae gratiae auctoritas
dignata est, omine tantum dextro Deus aspiciat, nobis
optimum factu videtur, et vobis salutiferum
connumerabitur.
His relationibus acceptis episcopus (animo enim
cupienti nihil satis festinatur) actutum sancti Remigii
monasterium expetit; abbatem qui tunc praeerat,
virum honestum, Rodulfum nomine, supra sua intentione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.