PL 137, col. 522
Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne
multiplicibus, et ad persuadendum dulcibus
evocatum moratur sermonibus, omnemque rem sui
consilii secreto aperit, omnes difficultatis [ al., difficultates]
aditus sapientissimae rationis suae lima
eradit, abjurandi limites excludit, nihilque dispendii
loco sancti Remigii devenire, sed commutatis rebus,
quae inter eos complacitis pactionibus cederent,
opportunius repromittit esse; tanta videri negotia
sua, utpote multis episcopiis, et rerum plenitudine,
et dignitate nominis praestantia: hunc autem loculum
modicum cum modico communicatum, opus
habere vicinitate communium, et laboriosa vivacitate
virium, sese bene et prudenter agere, si unde divinae
servitutis honor cresceret, prompto et fideli animo
ordinare et constituere satageret; seipsum autem
qui haec expetere videbatur sibi unanimiorem efficeret.
Abbas de his quae audierat consulendi locum, et
cum fratribus conferendi postulat. Quo clementer
indulto, fratres abbas revisit, coadunatis et consedentibus
quae sit postulatio episcopi, quodve totius
profundum consilii apertis et brevibus verbis absolvit.
Fratres itaque diversa sentientes, atque, ut est
ingenium mobilium mentium, idque potius juvenum,
non eadem mirantes; interim vacillante sententia,
et nutante seniorum judicio, dum suae opinioni
quisque magis innititur, primo abnuere nec assentiri
velle, quod semel acceperant cur alteri curandum
quam sibi credant, votum fidelis mulieris eleemosynam
facientis manere debere, sibi subtrahi
quod alter faceret, sibi minui unde alius cresceret,
hoc apud populum non esse laudis praeconium, sed
videri vitae degeneris et contumeliosae improbationis
[ f., improperationis] elogium.
Talia renarrantibus, motuque vario dissonantibus,
abbas silentium imperat, fandique auctoritate,
et vocis libertate ad compescendum murmuris strepitum
arrectus, piae exhortationis allocutione sic
inchoat: Fratres dulcissimi, Deoque charissimi,
verba sunt ista dicentis Apostoli: Nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam; sed in humilitate
superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt
singuli considerantes, sed quae aliorum [(Philip. II,
2, 3)]
. Haec Apostoli verba sunt quasi fermentum
bonae conspersionis in nostra intelligentia, ut omnia
quae facimus, sint sine murmurationibus et haesitationibus: Ut simus sine querela et simplices sicut
filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae
et perversae: inter quos lucetis,
ait, sicut luminaria
in mundo, verbum vitae continentes [(Philip. II, 15, 16)]
.
Et alibi: Solliciti estote servare unitatem spiritus, in
vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut
vocati estis in una spe vocationis vestrae [(Ephes.
IV, 3, 4)]
.
Unde, fratres mei, si in his quae Dei sunt moneat
episcopus, nulli debet esse resistendi ausus:
quia dicit in Evangelio Dominus: Qui vos audit, me
audit; et qui vos spernit me spernit [(Luc. X, 16)]
. Ista
vero suggestio nostri archiepiscopi, considerata intentione