PL 137, col. 524

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

ampliare autem illa potest, cujus omnia sunt.
Crastino autem facto, hora diei quasi prima, jam
episcopus monachos suos in proximo adesse sciebat
(puer quippe in specula positus, id prae oculis facile
habens, certissime nuntiabat), in secretario clericos
omnes coadunari facit, et praesente forti custodia
sui, circumsedentibus omnibus sic orsus ab alto est:
Multa est nimis malitia saeculi hujus et vere natura
hominum ab adolescentia sua semper proclivis est in
malum [(Gen. VI, 5)] ; quae ad similitudinem navis positae
in medio fluctuum, nisi sedulo in anteriora expungatur,
jugiter vadit retrorsum. Quam rem cur
proposuerim paucis absolvam. Locus iste sub titulo
assignatus sanctae Dei genitricis Mariae, secundum
sui nominis dignitatem religionis non habet honorem.
Post illam namque miseriam, quam pene omnibus
importat saeculi malitia, vix pertenuis scientia, et
prope nulla clericalis seu canonici ordinis ad sciendum
et intelligendum Deum vos exornat sapientia
et continentia. Nec moras vobis faciam in multum
loquendo; duorum vobis datur optio; eligat quisque
quod sibi utilius videtur, aut fieri monachum, aut
cedendo vacuare locum. Cui placet in monacho,
spondeat in praesenti. Refutans et nolens mutet sedem,
et exeat. Ecce habeo mihi monachos sub
norma sancti Benedicti victuros. Abbas namque cum
suis fratribus egrediens a navi, nuntiabatur jam esse
prae foribus. Hic turbatis omnibus (durus quippe
sermo visus est eis de monacho), nulli fuit consilium

praeter paucos quos rei familiaris angebat necessitudo,
sequi bonum quod praesul Deo dignus suadebat
agendum.
Sic episcopus intromissis cum honore congruo abbate
et monachis in sanctuarium: Ecce, inquit, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in
unum.
Sit vobis sicut unguentum in capite, quod descendit
in barbam, barbam Aaron. Et quod descendit
in oram vestimenti ejus: et sicut ros Hermon, qui
stillat [al., descendit] in montem Sion. Ut hic mandet
Dominus benedictionem et vitam in saeculum [(Psal.
CXXXII, 1-4)]
.
Cumque omnes respondissent: Amen. Episcopus
abbati locutus est et fratribus: Non frustra neque
sine causa sit, quod hic vos admittimus, quod mutatione

facta ordinem clericorum vobis postponimus,
sed pensate quod dicitur: Amice, ad quid venisti? [(Matth. XXVI, 50.)]
Servite Domino in timore, et exsultate
ei cum tremore: apprehendite disciplinam, ne
quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa [(Psal. II, 11, 12)]
.
Vestrum sit pro nobis orare; nostrum
erit, Deo donante, victualia vobis ordinare.
Claustra monasterii et officinales vobis domos metabimur,
et procedente tempore opportuna quaeque
procurabimus; vos tantum cum Deo ambulantes
solliciti, sic Deo digne et sanctis ejus conversamini,
ut de vobis merito possit audiri: Ecce tabernaculum
Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Ipsi populus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.