PL 137, col. 525

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus [(Apoc. XXI, 3)]
.
Quicunque vos in hoc loco degentes
per multa annorum curricula praecesserunt, sive sanctimonialium
diebus, seu clericorum secunda permutatione
jam sibi succedentium, concupiscentias suas
sequentes desideriis suis pravis male inhaeserunt, et
facti sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [(Psal. XXXI, 9)]
,
in stercore suae corruptibilis vitae
sicut jumenta computruerunt. Et quia non probaverunt
Deum habere in notitia, tradidit illos in reprobum
sensum, et obscuratum est cor eorum insipiens,
ut facerent ea quae non conveniebant [(Rom. I, 28)] .
Et sicut loquitur Deus in cantico Moysi: Ipsi me
provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt
in vanitatibus: et ego provocabo eos in eo qui non est

populus, et in gente stulta irritabo illos [(Deut. XXXII,
21)]
. Nolite ergo effici participes eorum.
Sit vobis bonae imitationis forma et speculum
beati Benedicti regula, omnesque eam sequantur
tanquam magistram, neque ab ea temere declinetur
a quoquam. Oro itaque vos et obsecro, sit fructuosus
devotionis meae labor, ut quod de vobis agere
coepi, et facere cupio, per primitias hujus bonae a
Deo complacitae frugis, ad plenam messem pervenire
possim divinae benedictionis et aeternae beatitudinis.
Sic operamini, dilectissimi fratres, et sic vivite, ut
in novissimo vitae hujus die non pereat in vobis misericordia
Redemptoris, sed coronet in gratia pretium
nostrae redemptionis per Jesum Christum Dominum
nostrum.
Ecce jam in praesenti coram Deo et testibus ad
vestrum servitium pro animae meae remedio, proque
praedecessorum atque successorum meorum beatae
remunerationis commercio, de mea mensula unam
villam, Oduntem nomine, cum omni banno suo subtraho:
et alteram villulam Seciam, quantum inibi
in jure meo venit. Itemque apud Romeliacum et
Alleicurtem quidquid mihi, parum quidem, ibidem
competit, in promerendo jugi suffragio dominae meae
sanctae Dei genitricis Mariae usibus sibi fideliter servientium
monachorum libens perpetuo habenda offero,
et auctoritate, qua debeo vel possim, legaliter
trado. De patrimonio autem meo, quod in partem
mihi cedit, si fratrem meum Godefridum super hoc
sancto negotio, Christi adminiculante gratia, persuadendo

evincere potuero, quidquid in Metensi episcopio
habeo, in villis videlicet Bretenaco, Rothila,
Madrengias ad mansos viginti octo.
Itemque de terra quam dicunt Sulcos sancti Remigii,
in duobus locis Roseolis et Castello, ad mansos
duodecim, ne indigentia vini satis optimi vos
coangustet sublevare curabo. Bervelliacum vero ad
tria millia hinc positam, ad faciendam saginam in
pastione porcorum vestrorum, cum omnibus appendiciis,
ut [ al., ubi] de manibus illis quae nunc in
beneficio tenent aut precario, aut concambio, aut
cujuscunque ingenii effectu eripere quivero, usibus
vestris (tantum peccatorum meorum maculas assiduis
precibus extergite) libens acquirere instabo.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.