PL 137, col. 89

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

quod antea rebus erat pauperrimum, omnes simul
divitiae putarentur affluere, et sic cuncta prosperis
successibus occurrere, ut palam sententiae Dominicae
promissio impleri videretur, qua dicitur: Primum
quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et omnia adjicientur
vobis.
CAP. XII.--
Venit ergo rex quadam die ad monasterium,
ut aedificiorum structuram per seipsum
ordinaret; mensusque omnia fundamenta monasterii
propria manu, quemadmodum muros erigere decreverat,
rogavitque eum abbas in hospitio cum suis
prandere. Annuit rex illico, et contigit adesse sibi
non paucos optimatum suorum venientes ex gente
Nordanhimbrorum, qui omnes cum rege adierunt
convivium. Laetatusque rex et jussit abunde propinare

hospitibus hydromellum [ al. medonem], clausis
diligenter foribus, ne quis fugiendo potationem regalis
convivii deserere videretur. Quid multa? hauserunt
ministri liquorem tota die ad omnem sufficientiam
convivantibus; sed nequivit ipse liquor
exhauriri de vase, nisi ad mensuram palmi, in ebrietate
suatim Nordanhimbris, et vesperi cum laetitia
recedentibus.
CAP. XIII.--
Non tamen coepit Adelwoldus abbas
designatum sibi opus aedificare in diebus Eadredi
regis, quia rex idem celeriter ex hac vita migravit
die IX Kal. Decembris. Sed regnante glorioso rege
Eadgaro, insigni et clementissimo, praepotente ac
invictissimo regis Eadmundi filio, honorabile templum
in honore sanctae Dei genitricis semperque

virginis Mariae in eodem construxit loco, et consummavit,
quod usque in hunc diem visu melius quam
sermone ostenditur.
CAP. XIV.--
Circa haec tempora eligitur abbas
Dunstanus ad episcopatum Wigornensis Ecclesiae,
juxta prophetiam sancti Elfegi episcopi, sicut supra
tetigimus. Et post aliquot annorum curricula factus
archiepiscopus, mansit in Cantia triginta et septem
annis, quasi columna immobilis, doctrina et actione
praecipuus, angelico vultu decorus, eleemosynis et
prophetia praepollens: ad cujus tumbam coelestia
saepe fieri miracula audivimus. Adelwoldus autem
misit Oscarum monachum trans mare ad monasterium
sancti Patris Benedicti Floriacense, ut regularis
observantiae mores illic disceret, ac domi

fratribus docendo ostenderet quatenus ipse normam
monasticae religionis secutus, et una cum sibi subjectis
devia quaeque declinans, gregem sibi commissum
ad promissam coelestis regni patriam perduceret.
In qua congregatione erat quidam frater Elfstanus
nomine, simplex et magnae obedientiae vir, quem
abbas jussit praevidere cibaria artificum monasterii,
cui servitio ipse devotissime se subdens, coxit carnes
quotidie, et operariis sedulus ministrabat, focum
accendens, et aquam apportans, et vasa denuo sponte
emundans, existimante abbate hoc illum cum solatio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.