PL 137, col. 88

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Scripturae testimonia, per disciplinam subditos et
per humilitatem custodiebat semetipsum.
CAP. X.--
Contigit interea victoriosissimum regem
Aedelstanum, quarto anno postquam hostilem
paganorum exercitum maxima strage peremit, obisse,
et fratrem ejus Eadmundum pro eo regni gubernacula
suscepisse. Cui post annos sex et dimidium
crudeliter interempto successit in regnum frater
ejus Eadredus, qui erat veteris coenobii in Wintonia
specialis amator atque defensor, ut testantur ea quae
ipso jubente fabricata sunt ornamenta, magna scilicet
aurea crux, altare aureum, et caetera quae larga
manu benignus illuc ad honorem beatorum apostolorum
Petri et Pauli direxit, ibique aeternaliter ad Dei
laudem et gloriam conservari praecepit: qui etiam

si vita comes fieret, orientalem porticum ejusdem
Wintoniensis ecclesiae deauratis imbricibus adornare
disposuit. Cujus regni tempore vir Domini Adelwoldus
adhuc cupiens ampliori Scripturarum scientia
doceri, et monastica religione perfectius informari,
decrevit ultra marinas adire partes. Sed venerabilis
regina Eadgiw, mater regis memorati, praevenit ejus
conamina, dans consilium regi ne talem virum sineret
egredi de regno suo, insuper asserens tantam in
eo fuisse Dei sapientiam, quae et sibi et aliis sufficere
posset, quamvis ad alienae patriae fines ob hanc
causam minime tenderet.
CAP. XI.--
Quibus auditis delectatus rex, magnam
circa Dei famulum coepit habere dilectionem,
placuitque ei, suadente matre sua, dare sancto viro

quemdam locum vocabulo Abbandum, in quo modicum
antiquitus monasteriolum, sed erat tunc neglectum
ac destitutum, vilibus aedificiis consistens, et
quadraginta tantum mansos possidens; reliquam
vero praefati loci terram, quae centum cassatorum
lustris hinc inde gyratur, regali dominio subjectam
rex ipse possidebat. Factumque est, consentiente
Dunstano abbate, secundum regis voluntatem, ut vir
Dei Adelwoldus praenotati loci susciperet curam,
quatenus in eo monachos ordinaret regulariter
Deo servientes. Venit ergo servus Dei ad locum sibi
commissum: quem protinus secuti sunt quidam clerici
de Glestonia, scilicet Osgarus, Foldbirhtus Friwegarus,
et Ordbirthtus de Wintonia, et Eadricus de
Lundonia, ejus discipulatui se subdentes. Congregavitque

sibi in brevi spatio gregem monachorum,
quibus ipse abbas jubente rege ordinatus est. Dedit
etiam rex possessionem regalem, quam in Abandonia
possederat, hoc est centum cassatos cum
optimis aedificiis, abbati et fratribus ad augmentum
quotidiani victus, et de regio thesauro suo multum
eos in pecuniis juvit; sed mater ejus largius solatia
munerum eis direxit. Tantamque gratiam Dominus
sibi servientibus contulit, ut ad praefatum coenobium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.