PL 137, col. 87

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Ecclesiae gentis Anglorum; alter vero mihi quandoque
successurus est in pontificii dignitatem, tertius
autem per lubrica voluptatum blandimenta miserabili
fine tabescet. » Tunc Edelstanus interrogavit
sanctum antistitem propinquum suum dicens:
« Num mihi continget esse unum ex duobus qui
episcopali cathedra sublimandi sunt? » Cui respondit
antistes: « non erit tibi pars neque sors in eo
quem praefatus sum ordine; sed neque in ea sanctitate,
quam in hominum conspectu videbaris inchoasse,
permansurus es. » Cujus prophetiae verba
quam veraciter essent prolata rei probavit eventus.
Nam duo (sicut dicit Scriptura: Justus justificetur
adhuc, et sanctus santificetur adhuc ) ad pontificatus
honorem pervenerunt, tertius vero juxta terribilem

prioris sententiae comminationem quae dicit: Qui
in sordibus est sordescat adhuc, in fetore luxuriae
vitam finivit.
CAP. IX.--
Adelwoldus autem Christi famulus,
nomine, mente et opere benevolus, arctam viam quae
ducit ad vitam recto itinere gradiens, quotidiana
Deo cooperante studuit melioratione succrescere,
dans operam diligenter doctrinis et exemplis Elfegi
susceptoris et ordinatoris sui. Nam apud eum praecipiente
rege, quo melius imbueretur, aliquandiu
commoratus est, ac postmodum Glestoniam perveniens,
magnifici viri Dunstani abbatis ejusdem
monasterii discipulatui se tradidit. Cujus magisterio
multum proficiens, tandem monastici ordinis habitum

ab ipso suscepit, humilique devotione ejus regimini
deditus est. Didicit namque inibi liberalem
grammaticae artis peritiam, atque mellifluam metricae
rationis dulcedinem; et more apis prudentissimae,
quae solet boni odoris arbores circumvolando
requirere, et jocundi saporis oleribus incumbere,
divinorum carpebat voluminum flores. Catholicos
quoque et nominatos studiose legebat auctores, insuper
vigiliis et orationibus perseveranter insistens,
et abstinentia semetipsum edomans, et fratres semper
ad ardua exhortans. Qui cum pro merito sanctitatis
ab omnibus amaretur, et monasterii decanus
ab abbate suo constitueretur; nullum elationis incurrit
periculum, sed tantae subjectis praebuit humilitatis
exemplum, ut quotidiano manuum opere hortum

excolendo laboraret, et fratribus ad prandium poma
ac diversi generis legumina praepararet: ut post
spiritualem animarum refectionem, corporum quoque
necessaria ministraret, prae oculis semper retinens
illud Dominicum: Quicunque voluerit inter vos
major fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter
vos primus esse, erit vester servus; et illud: Quanto
magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies
gratiam. Haec et alia memoriae commendans

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.