PL 137, col. 86

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

piae devotionis solvere nequiret, caput humliter
omnipotentem Dominum rogatura declinavit, et
confestim divina miseratione consolari promeruit.
Nam nullam molestiam procellosae tempestatis sentiens,
subito cum infantulo inventa est sedens in
ecclesia quam adire disponebat, ubi solemnia missarum
presbyter celebrabat: et quod nulla ratione
credere potuisset ut fieret, factum vehementer expavit;
et omnes hujus rei cognoscentes miraculum
magnae admirationis stupor invasit. Sicut enim propheta
quondam ex Judaea repente sublatus, et in
Chaldaea cum prandio depositus, sic beatus puer
Adelwoldus sub momento cum nutrice in templo est
praesentatus, ut sicut ille refecit congruo tempore
Danielem prophetam in lacu leonum, sic iste millia

populorum pasceret in Ecclesia sanctorum.
CAP. VI.--
Igitur quotidiano profectu crevit puer
bonae indolis, et in ipsa mox pueritia sacris litterarum
studiis traditus: ut qui aliis viam salutis erat
ostensurus, ipse cum Maria secus pedes Domini humiliter
sederet, et verbum ex ore illius salubriter
audiret. Erat enim agilis natura atque acutus ingenio,
ita ut quidquid majorum traditione didicerat,
non segniter oblivioni traderet, sed tenaci potius
memoriae commendaret. Studebat etiam teneros
pueritiae annos morum honestate et virtutum maturitate
vincere, divinis semper obsequiis omnia membra
sua mancipare, et ad Dei implendam voluntatem
totam mentis suae intentionem dirigere: sicque praeceptis
Christi muneribus recte vivendo gratias exhibere,

ut ad majora percipienda dignus mereretur exsistere.
CAP. VII.--
Cumque florentis adolescentiae contingeret
aetatem, praeconium sanctae conversationis
ejus Aedelstano regi, filio praedicti regis Eadwardi,
fama vulgante nuntiatum est, juvenemque festinanter
accessiri praecepit, qui cum adductus staret in
praesentia regis, invenit gratiam in conspectu ejus,
et in oculis optimatum ejus; ibique individuo comitatu
multum temporis agens in palatio, plura a sapientibus
regis utilia ac proficua sibi didicit. Et demum
jubente rege ab Aelfego Wintoniensi episcopo
secundum morem ecclesiasticum prius ad clericatus
officium tonsoratus, ac deinde paucis labentibus annorum
curriculis in gradum sacerdotalem consecratus

est.
CAP. VIII.--
Ipse enim beatae recordationis Pater
Elfegus, inter caetera sibi collata spiritualium
charismatum dona, prophetiae spiritu pollebat et
contigit eum ordinasse in ipso tempore simul Dunstanum
et Adelwoldum, et quemdam, Edelstanum vocabulo,
qui postmodum monachilem habitum deserens
apostata finetenus perduravit. Completa autem
missarum celebratione sanctus antistes Elfegus sibi
adhaerentes ita alloquitur: « Hodie coram Deo tribus
viris manus imposui, eosque in sacerdotii ordinem
consecravi: quorum duo ad episcopalem pertingent
apicem, unus quidem primum in civitate
Wigornensi, deinde in Cantia, quae est metropolis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.