PL 137, col. 85

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

virginum, cui narravit ex ordine quod sibi ostensum
fuerat in nocturna visione. At illa, sicut erat
sagaci animo prudentissima, et interdum etiam futurorum,
Domino revelante, praescia, de nascituro
infante multa praedixit, quae vera esse rerum exitus
indicavit.
CAP. III.--
Nos quoque eorumdem somniorum
conjectores esse possumus, in sublimi vexillo intelligentes
sanctum virum, qui tunc in utero portabatur,
quandoque futurum militiae Dei signiferum, sicut
et erat, quem multimoda reluctatione contra antiquum
hostem pro defensione sanctae matris Ecclesiae
congredientem vidimus, ipsoque bellante, imo per
ipsum Deo vincente, pravorum machinamenta ad
nihilum redacta conspeximus. Et quia aquila ab

acumine oculorum vocatur, et testante sacro eloquio
thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis;
recte per auream aquilam, quae totam urbem
alarum velamento obumbrare visa est, idem praeclarus
vir totius sapientiae [thesauro] decoratus exprimitur;
qui perspicaci et irreverberata cordis acie
divina meditando, semper ad coelestia per contemplationem
volavit, et super Ecclesiam, magni Regis
civitatem, quam contrariae potestates impugnare nitebantur,
umbraculum paternae protectionis longe
lateque expandit, et consummato boni certaminis
cursu, ad visionem Dei in sanctorum comitatu pervenit,
sicut in Evangelio voce Dominica dicitur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
Quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc

procul dubio nunc colliguntur electorum animae, et
in futurae resurrectionis gloria illuc quoque eorum
colligentur et corpora. Haec de somniorum interpretatione
breviter diximus: nunc ad narrationis ordinem
redeamus.
CAP. IV.--
Quadam namque die cum mater ejus
stipata civibus staret in ecclesia, sacrae missae celebrationi
interesse desiderans, sensit animam pueri
quem gerebat in utero, venisse, et in eum Dei nutu
cuncta moderantis intrasse, sicut postea ipse sanctus
qui nasciturus erat, jam episcopus nobis gaudendo
referebat. Ex quo ostenditur eum a Deo
electum exstitisse etiam antequam nasceretur, et
animam procreati hominis non, ut quidam aestimant,
a patre vel a matre existendi initium sumere, sed,

ut vere et absque omni dubietate creditur, a solo
Creatore vitalem spiritum vivificari, et singillatim
unicuique dari. Nascitur ergo futurus Dei pontifex,
et fonte baptismatis in Christo renatus, Adelwold a
parentibus est appellatus, sanctique chrismatis unctione
confirmatus, gratiae Dei in omnibus commendatus.
CAP. V.--
Accidit enim quadam solemni die,
cum more solito nutrix illius ad ecclesiam pergere
et orationi incumbere decrevisset, tam validam inundantis
pluviae tempestatem erumpere, ut extra
loci limen, ubi in gremio tenens eumdem infantem
sederat, pedem movere non posset. Quae
dum moerens amarissime fleret, eo quod votum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.