PL 137, col. 84

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

constructa et constituta sint monachorum
monialiumque coenobia in gente Anglorum.
XXVIII. Quomodo sanctus Adelwoldus lenitatis blandimento
severitatem disciplinae temperaverit.
XXIX. Quomodo famis tempore multitudinem pauperum
ab ipsis faucibus mortis eripuerit.
XXX. Quod inter haec vir sanctus infirmitates saepe
viscerum et tumorem crurium perpessus fuerit.
XXXI. Quod juvenes docere semper dulce habuerit.
XXXII. De chrismatis ampulla poene vacua, et
in itinere oleo plena inventa.
XXXIII. De monacho qui furtum perpetravit, et
solo sermone viri Dei quid perpessus fuerit.
XXXIV. De monacho qui de summo templi culmine
cecidit, et nil mali passus, incolumis surrexit.
XXXV. De monacho qui se viro Dei in legendo assimilare
praesumpsit, quid perpessus fuerit.

minime laesit.
XXXVII. Quod non omnia virtutum sancti viri
opera valeant explicari.
XXXVIII. De arbore quadam magna cucullis innumeris
onusta, et de ejus interpretatione, quae in
somnis sancto Dunstano olim fuerat ostensa.
XXXIX. De visione viri Dei in qua apparuit ei navis
quaedam maxima, piscibus et anguillis ab imo
usque ad summum plena, qui excitati homines
sunt effecti, et rationi pristinae restituti.
XL. De veteris ecclesiae nova dedicatione, quae
facta est in die XIII Kal. Novembris.
XLI. De obitu sancti Patris in Kal. Augusti, et de
sepultura ejus die tertio Nonarum ejusdem mensis.
XLII. Quomodo sanctus vir antequam levaretur e
tumulo, manifestavit se viro urbano cuidam, nomine
Ethelmo, plurima caecitate multato.
XLIII. De sancti viri translatione, quae facta est sub
die IV Iduum Septembrium, et de miraculis ad
ejus sepulcrum patratis.

XLIV. De infirma puella, quae ibi sanitatem recepit.
XLV. De caeco puero, qui et ipse ibidem illuminatus
est.
XLVI. De ligato quodam fure et in cippo extenso, qui
solo sermone viri Dei absolutus est.
INCIPIT VITA SANCTI ADELWOLDI WINTONIENSIS EPISCOPI ET CONFESSORIS.

sublime vexillum, cujus summitas coelum tangere
videbatur: quod se inclinando honeste ad terram,
fimbriarum suarum velamine circumdedit impraegnatam,
rursumque procera altitudine erectum, et
inflexibili stabilitate robustum, ipsum unde inclinabatur
repetiit coelum. Exspergefacta autem mulier
rursus sopore deprimitur, et ecce repente vidit ex
ore suo prosilire et avolare quasi auream mirae
magnitudinis aquilam, quae volando cunta Wentanae
civitatis aedificia, auratis pennarum remigiis obumbravit,
et in alta coelorum se elevando disparuit.
Cumque mulier evigilans secum miraretur attonita,
et somniorum visionem mente volveret tacita, nec
per semetipsam conjicere posset eorum intepretationem,
perrexit ad quamdam Christi famulam,
nomine Edeldridam, moribus et aetate maturam,
quae in praefata urbe nutrix erat Deo devotarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.