PL 137, col. 95
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
quem recipit flagellat; vir Dei infirmabatur frequenter
in visceribus, morbumque tumoris sustinebat in
cruribus. Noctes plerumque ducebat insomnes prae
dolore; et die, licet pallidus, tamen quasi sanus
et nil molestiae sentiret ambulabat, memor apostolicae
consolationis qua dicitur, quia virtus in infirmitate
perficitur, et rursum: Quando enim infirmor,
tunc fortior sum et potens, et iterum: Libenter gloriabor
in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus
Christi. Et quamvis acri pulsaretur molestia, minime
tamen esu carnium quadrupedum aut avium usus est,
nisi semel, cogente maxima infirmitate per tres
menses: (quod et fecit jussu Dunstani archiepiscopi)
et iterum in infirmitate qua obiit.
CAP. XXXI.--
Dulce namque erat ei adolescentes
et juvenes semper docere, et Latinos libros Anglice
eis solvere, et regulas grammaticae artis ac metricae
rationis tradere, et jocundis alloquiis ad meliora
hortari. Unde factum est, ut perplures ex discipulis
ejus fierent sacerdotes atque abbates, et honorabiles
episcopi, quidam etiam archiepiscopi in gente Anglorum.
CAP. XXXII.--
Placuit inter haec omnipotenti
Deo, ut coelesti etiam monstraretur indicio, quod ei
beneplacitum esset habitare in sancto suo. Nam
cum iter quoddam sacer antistes ageret, ut in agro
Dominico semen verbi Dei spargeret; contigit
clericum ejus, cui sanctum chrisma fuerat designatum,
minus olei quam necessitas poscebat accepisse,
et hoc parum quod acceperat in ipso itinere
perdidisse. Cumque Christi famulus ad destinatum
pervenisset locum, post missae celebrationem,
postque dulcia sanctae praedicationis alloquia, jussit
ex more ad confirmandos pueros oleum sibi exhibere.
Sed clericus qui ampullam se secum ferre aestimabat,
repente quod eam perdidisset agnovit. Turbatus
ergo celerrime repetiit iter unde venerat, et diligenter
huc illucque circumspiciens, invenit ampullam
chrismatis in via jacentem oleo plenam, cujus medietas
quidem paulo ante quidquam liquoris habuerat.
Qua assumpta, cum timore et gaudio magno
reversus est sancto antistiti satisfaciens, et coelestis
stillicidii miraculum veraci relatione pandens. Quod
Dei nutu gestum esse probatur, ut qui Spiritus
sancti gratia perfundebatur, ejusque unctione corda
et facies multorum exhilarabat; ipse non solum
interius, sed etiam exterius oleo supernae laetitiae
remuneraretur.
CAP. XXXIII.--
Quidam monachus sub ejus
magisterio degebat, qui daemonico instinctu furti
reatum perpetravit. Unde et omnem congregationem
magna tristitia dolor invasit, dum quisque subjectus
ab altero fratre geri putaret, quod se nequaquam
fecisse procul dubio scivit. Pro qua re sanctus antistes