PL 137, col. 96
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
in conventu fratrum modestam correptionem
mandavit, ut si quis furti illius sibi conscius esset,
rem quam abstulerat quantocius cum Dei benedictione
redderet, aut in tali loco eam projiceret, ubi
inveniri potuisset. Ille vero frater obstinato corde
seipsum induravit, et mandatum viri Dei servare
neglexit. Transactis itaque tribus diebus et tribus
noctibus, cum res furata minime esset inventa, locutus
est vir sanctus in capitulo coram omni multitudine
fratrum, terribili indignatione et comminatione
inquiens: « Noluit sacrilegus ille pecuniam
quam furatus est reddere cum benedictione sicut
jussimus; reddat eam modo cum Dei omnipotentis
maledictione, et sit ipse ligatus non solum in anima,
sed etiam in corpore nostra auctoritate. Quid multa?
dixerunt fratres: Amen. » Et ecce monachus ille
sedens invisibiliter ligabatur, brachiis sibi invicem
adhaerentibus sub cuculla sua, mansitque stupidus,
cogitans quid agere deberet. Omnia tamen reliqua
membra sua mobilia et ad usum apta habebat,
exceptis brachiis, quae vir sanctus auctoritate sibi a
Deo collata ligavit, et inutilia reddidit. Tandem finito
capitulo surrexit, miser ille sic ligatus, et exiens
post sanctum episcopum confessus est ei secreto se
fuisse reum, seque latrocinii perpetrasse reatum;
nihil tamen ei de ligatione, qua tenebatur astrictus,
indicans. Episcopus autem videns eum nimio terrore
correptum, sicut ei moris erat poenitentibus et flentibus
clementer ignoscere, et misericordiae visceribus
condolere, blando sermone respondit: « Modo
saltim bene fecisti, licet sero confitendo peccatum
tuum: habeas nunc nostram benedictionem. » Et
statim soluta sunt brachia illius episcopo nesciente.
At ille exiens inde vehementer gavisus est, narravitque
per ordinem de sua ligatione et solutione
cuidam fratri nomine Wlfgaro [ al. Wlfaro], qui
admonuit hoc magis silentio esse celandum, et congruo
postmodum tempore detegendum. Qua ex re
datur intelligi, cujus meriti vir iste fuerit ante Dominum,
qui solo sermone tantam virtutem, licet
nesciens, ostendit. Nam quia pastoralem sancti
regiminis curam fide et moribus digne custodivit,
profecto beati Petri principis apostolorum vicem,
ligando atque solvendo obtinuit.
CAP. XXXIV.--
Igitur cum vir Dei magno conamine
veterem renovare decrevisset ecclesiam, jussit
fratres frequenter laboribus una cum artificibus et
operariis insistere, quibus certatim laborantibus,
opus aedificii paulatim in sublime excrevit, plurimis
hinc inde suffultum oratoriis, in quibus sanctorum
venerantur suffragia cunctis fideliter accedentibus
profutura. Contigit autem quadam die, dum fratres
starent ad summum culmen templi cum caementariis,
ut unus eorum, Godus nomine, caderet a summis