PL 137, col. 97

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

usque ad terram. Qui mox ut terram attigit,
incolumis surgens stetit, nil mali passus de
tanta ruina: seque crucis signaculo benedixit,
admirans quid ibi ageret, vel qualiter illuc
venerit. Et cunctis qui aderant videntibus, ascendit
ad locum ubi antea steterat; et accipiens trullam,
operi quod inchoaverat, diligentius insistebat. Cui
ergo hoc miraculum ascribendum est, nisi illi, cujus
jussu ad opus obedientiae exivit? qui idcirco laedi
non potuit, quia hunc in casu suo viri Dei meritum
portavit, et a periculo ruinae incolumem protexit.
CAP. XXXV.--
Tempore quodam hiemali cum
fratres secundum regulae edictum temporius ad vigilias
surgerent [(Regulae S. Bened. cap. II)] , et nocturno

intervallo psalmodiae et lectioni inservirent;
quidam monachus, nomine Teodricus, ad Dei hominem
perrexit, volens indiciis de quadam necessitate
ei indicare, eumque luminis candelabrum manu tenentem
reperit et legentem, et sedula agilitate palpebrarum
seniles obtutus acuentem: ibique diutius
stetit, attendens quam studiose oculos paginae infigeret.
Surrexit tandem vir sanctus a lectione, et ille
frater residens accepit candelam, coepitque legere,
probans utrum et ipse posset oculos suos sanos ad
legendum tam diligenter acuere, sicut episcopum
suos caligantes fecisse viderat. Sed illa temeritas
non impune evenit illi. Nam sequenti nocte, cum
membra sopori dedisset, apparuit ei quidam vultu
incognitus, terribili comminatione dicens ad eum:

« Qua temeritate praesumpsisti exprobrare episcopum
praeterita nocte in legendo? » Cumque tremefactus
se hoc fecisse negaret, ille torvis in eum intuens
luminibus: « Non potes, inquit, me fallendo ludere,
sicut aestimas: sed hoc signum tuae praesumptionis
habeas. » Et haec dicens incussit violenter ictum
oculis ejus digito suo, statimque dolor oculorum
validus secutus est, qui eum multis diebus vehementer
affligebat, donec satisfactione culpam deleret,
quam in sanctum virum incaute commisit.
CAP. XXXVI.--
Item accidit cum famulus Christi
nocturno tempore lectioni operam daret, eum ob
nimiam vigilantiam obdormisse, et candelam ardentem
de candelabro super librum in quo legerat cecidisse.
Quae tandiu ardens super folium jacebat,

donec unus frater, nomine Leofredus, adveniret.
Qui festinus accepit candelam adhuc flammantem
de libro, et intuitus aspexit favillas ipsius candelae
per multas lineas jacentes, et exsufflans eas invenit
paginam illaesam. Qua in re meritum sancti viri patuit,
quia ardentem candelam flamma consumpsit,
et tantum vim virtutis suae ne paginam laederet
amisit.
CAP. XXXVII.--
Haec Christo largiente breviter
retulimus, ut et praesentes et futuros quosque fideles

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.