PL 138, col. 1349

De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne · Fragmentum Statutorum Canonicorum Turonensium (Auctor incertus), J. P. Migne

ut nos eripere, et liberare dignetur, et unitatem
catholicae fidei usque in finem habere, atque custodire
concedat, et per portas sit introitus noster in civitatem
Dei, quod est Hierusalem coelestis, ut lignum vitae

Si quis frater in congregatione canonica constitutus,
horas canonicas frequentare neglexerit; ecclesiamque
non religiose, sed pompatice, vel incomposite
intraverit, et opus Dei neglegenter exsecutus
fuerit; ad collationem venire distulerit; obedientiam
a magistris sibi injunctam agere recusaverit; in legendo
vel cautando, vel in caeteris ecclesiasticis disciplinis
juxta vires studium non exhibuerit; ad mensam
non necessitate, sed vitio tarde occurrerit; et
claustris sine licentia exierit; per licentiam vero
egressus, extra constitutum sibi placitum moras fecerit;
in plateis ire, aut in biviis residere temptaverit;
in dormitorio aliquid indecens vel inhonestum
verbis perpetraverit aut actibus; alicubi nisi in dormitorio
cum caeteris absque causa inevitabili dormire
praesumpserit; fratribus charitatis officio obedienter
servire neglexerit; discordiam quam dicente
Scriptura Dei anima detestatur, inter fratres seminaverit;
et huic institutioni contumax, aut superbus,
aut murmurans, seu in aliquo contrarius, exstiterit;

et caetera hujuscemodi agere temptaverit, hic primisecundum
Domini praeceptum, non solum semel, et
secundo ac tertio, quin imo crebrius admoneatur. Et
si his admonitionibus non cesserit, publica admonitione
corripiatur. Quod si et his renisus fuerit, caeteris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.