PL 138, col. 1350

De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne · Fragmentum Statutorum Canonicorum Turonensium (Auctor incertus), J. P. Migne

in perpetuum cum sanctis Dei perfruere et jucundare
mereamur donante Domino nostro Ihu Xpo, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, Deus per omnia
saecula saeculorum amen. Finit. Deo gratias.

sibi alimentis interdictis, pane tantum usque
ad dignam satisfactionem utatur, et aqua.
Si vero nec sic se correxerit, separetur a mensa,
et a societate fratrum in choro psallentium removeatur,
et seorsum in loco hujuscemodi neglegentibus
a praelatis constituto stare cogatur, ut saltem rubore
sequestrationis emendetur. Dein, si his modis correptus,
incorrigibilis exstiterit, et aetas permiserit,
quia juxta Salomonis vocem: « Stultus verbis non
corripitur, » congrua ei verberum adhibeatur castigatio,
quibus utpote filius verberetur; quatenus secundum
beati Gregorii sententiam: « Qui jubentis verba
non audiunt, verberibus admoneantur, ut ad bona
desideria poenae trahant, quos praemia non invitant. »
Caeterum si talis fuerit, quem aut aetas una,
qualitas personae verberari non siverit, publica objurgatione
et sequestratione hujuscemodi corripiatur,
usquedum digna poenitentiae satisfactione veniam
consequatur. Si vero utique, et qui flagellatur, et
quem flagellari aetas, aut qualitas personae prohibent,

adhuc incorrigibiles exstiterint, sic locus intra claustra
canonicorum, sicut multis in locis noscitur esse,
quo ad tempus retrudantur, et secundum modum
culpae castigentur, ut juxta Apostolum, « traditi Satana
in interitum carnis, spiritus salvus sit in die Domini. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.