PL 138, col. 786

Coronatio Ludovici II (Auctor incertus), J. P. Migne · Acta conventus Furonensis (Auctores varii), J. P. Migne

regem, et in praesenti seculo felicem et aeternae felicitatis
tribuat esse consortem. Amen.
Clerum ac populum, quem sua voluit opitulatione
tuae subdere ditioni, sua dispensatione et tua administratione
per diuturna tempora te faciat feliciter
gubernare: quo divinis monitis parentes, adversitatibus
cunctis carentes, bonis omnibus exuberantes,
tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti
seculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum
aeternorum civium consortio potiri mereantur.
Amen. Quod ipse praestare dignetur.

et Karolomannum, et alios quos divina pietas mihi
donare voluerit, ut regnum paternum quiete tenere
possint, similiter et consilio et auxilio, prout melius
potueritis, ut adjuvetis rogo.
4.
Ut si aliqui susurrones et detractores, et qui
paci nostrae invident et quietum regnum esse non
patiuntur, inter nos lites et contentiones atque discordias
seminare voluerint, nullus nostrum hoc
recipiat aut libenter acceptet, nisi forte hoc ad rationem
coram nobis utrisque et communibus fidelibus
nostris perducere voluerit. Si vero hoc noluerit,
cum nullo nostrum aliquam societatem habeat, sed
omnes illum, sicut mendacem et falsatorem et inter
fratres volentem seminare discordias, communiter
a nobis abiciamus, ne de cetero quisque talia mendacia

auribus nostris inserere audeat.
5.
Ut communiter, prout citius potuerimus, missos
nostros ad Karolomannum et Karolum, gloriosos
reges, dirigamus, qui eos ad placitum quod octavo
Idus Februarii statutum habemus invitent, et,
ut nullatenus venire differant, obsecrent; et si secundum
quod optamus venire voluerint, communiter
nos ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae salvationem,
ac communem honorem nostrum ac profectum,
atque salvamentum totius populi christiani nobis
commissi, Domino cooperante ita conjungamus, ut
de cetero in eo qui unus est, unum simus et unum
velimus, et idipsum dicamus, secundum Apostolum,
et faciamus omnes, et non sint in nobis ulla schismata.

6.
Si autem illi, obsecratione nostra vocati et invitati,
aut missi eorum ad praefatum placitum venire
distulerint, nos, secundum quod statutum habemus,
illuc omnino venire, et nos secundum Dei voluntatem
conjungere omnimodis non omittamus, nisi forte talis
inevitabilis necessitas evenerit, pro qua id fieri
nullatenus possit. Et si hoc acciderit, ad tempus
quisque pari suo hoc rescire faciat; et propterea
amicitia nostra nec minuatur nec immutetur, donec
Domino jubente congruo tempore perfecte confirmetur.
7.
Ut res ecclesiarum in cujuscumque regno caput
fuerit, tum de episcopatibus quam de abbatiis, sine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.