PL 138, col. 794

Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne

unde vivere debet ei tollit. Et scimus, dicente
Paulo apostolo, quia omnis homicida non habet
vitam in regno Dei, et homicidas et adulteros judicabit
Deus. Quia ergo rapaces regnum Dei non
possidebunt, nisi ea reddiderint quae tulerint, et
insuper poenitentiam egerint, fugiamus hoc tantum
malum, unde tot ac tanta alia mala procedunt, et
diligamus proximos sicut nosmetipsos, adimplentes
legem quae dicit: Non concupiscas rem proximi tui,
nec omnia quae illius sunt. Quia aliter neque inimicis
nostris poterimus resistere, neque regnum Dei
possidere.
1.
Volumus itaque, ut palatium nostrum, more
praedecessorum nostrorum, et Dei cultu, et regali
honore, sed et religionis habitu, et unanimitatis

concordia, atque pacis ordine stabiliatur, et in
eodem palatio nostro pax praedecessorum nostrorum
sanctionibus servata, per omne regnum nostrum
exequenda proferatur.
2.
Decernimus igitur, ut omnes in palatio nostro
commanentes, et illud undique adeuntes, pacifice
vivant. Quod si aliquis corrupta pace rapinam exercuerit,
per nostram regiam auctoritatem et missi
nostri jussionem ad palatinam adducatur audientiam;
ut secundum quod in capitulis antecessorum continetur,
legali multetur judicio, tripla compositione
peracta cum dominico banno.
3.
Si quis vero absque seniore aut infra palatium
aut circa illud degens hoc idem fecerit, hunc missus
noster adeat, et ad ipsum palatium jussu nostro

eum venire praecipiat. Quod si ausu temerario venire
contempserit, vi ad nostram praesentiam adducatur,
subdendus praedecessorum nostrorum sanctionibus.
Si autem et nos et missum nostrum contempserit,
et ad nos venire noluerit, et se defendendo
ibi occisus fuerit, et aliquis parentum aut amicorum
ejus inde faidam fidelibus nostris qui eum occiderint
portare voluerit, potestative eam jurare faciemus,
et fideles nostros regia auctoritate exinde
adjuvabimus.
4.
Placuit etiam nobis et fidelibus nostris, ut
quicumque infra regnum nostrum aliquid rapuerit
aut depraedatus fuerit, omnia in triplum componat,
et bannum dominicum persolvat, et insuper publicam
poenitentiam inde faciat, sicut in capitulari

antecessorum continetur. Si autem colonus aut servus
fuerit, similiter omnia in triplum componat,
aut dominus pro eo sexaginta ictus bene pressos
accipiat, et insuper publicam poenitentiam inde
agat; cujus modus erit in consideratione episcopi,
secundum quantitatem facti: quia fornicationes et
adulteria atque homicidia, necnon incendia, ebrietates
aliaque quamplura vitia exinde prodeunt. Si
quis autem negaverit factum, si comprobatus
non fuerit, propria manu juramento se excondicat
; excepto nostris vassis dominicis, pro quibus
illorum homines meliores juramentum persolvent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.