PL 138, col. 795

Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne

Hoc vero cum summa diligentia tali modo
procurabitur.
5.
Episcopus in cujus parrochia aliquis consistens
aliquid depraedatus fuerit, semel et bis atque
tertio, si necesse fuerit, vocabit illum sua admonitione
per suum presbyterum canonice ad emendationem
[sive ad compositionem] et ad poenitentiam,
ut Deo et ecclesiae satisfaciat quam laesit. Si
autem despexerit atque contempserit ejus admonitionem
atque saluberrimam invitationem, feriat
illum pastorali virga, hoc est sententia excommunicationis,
ut a communione sanctae ecclesiae
omniumque christianorum sit separatus usque ad
congruam satisfactionem et [dignam] emendationem.
Quam excommunicationem debebit idem

episcopus seniori illius notam facere et omnibus
suis coepiscopis, ne eum recipiant usque ad [dignam
] satisfactionem.
6.
De illis autem qui infra parrochiam beneficia
et alodum non habent, et alterius episcopi parrochiani
sunt, et dum ad curtem pergunt aut de loco
ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes infra
parrochiam faciunt, placuit nobis ut si ita
prope episcopum, ut ei depraedatio illorum nota fieri
possit, antequam parrochiam ejus exeant, mittat
strenuum et prudentem presbyterum, qui sua vice rationabiliter
illos ad emendationem vocet. In quo superior
modus compositionis et emendationis servabitur,
si vocati venire noluerint. Si vero vocationem atque
ammonitionem episcopi superbe contempserint, simili

sententia excommunicationis feriantur qua et
illi qui infra parrochiam res aut beneficia habent;
et insuper excommunicentur, ne extra parrochiam
exeant antequam superius statuta adimpleant. Quorum
excommunicatio seniori illorum et proprio
eorum episcopo significanda est, ne eos recipiant
antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt, ibique
pleniter emendentur.
7.
Et quoniam episcopi, qui nostris et suis et
communibus ecclesiae atque totius regni necessitatibus
occupati sunt, non valent cuncta soli prospicere
quae infra fines parrochiae illorum perpetrantur,
statuimus, ut quotiescumque episcopi a
propria civitate digrediuntur, tales adjutores unusquisque
in sua civitate relinquat qui haec omnia in

sua civitate prudentissime peragant, et pauperes
sanguine Christi redempti semper in civitate praesentem
inveniant a quo responsum et consolationem
accipiant. In vicis autem et villis longe a civitate
remotis, constituat unusquisque episcopus reverendos
et cautos atque prudentia [morum] temperatos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.