PL 138, col. 796
Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne
presbyteros, qui sua vice superius statuta [modeste]
perficiant, et ad quos alii presbyteri juniores
et minus cauti suam causam referant.
8.
Placuit nobis [et fidelibus nostris] pro
communi utilitate et instanti necessitate, ut nullus
episcoporum graviter ferat, si ejus parrochianum
pro huiusmodi causa depraedationis alter episcopus
excommunicaverit.
9.
Et quia ad tantum malum funditus eradicandum
[atque tollendum] et tantum bonum plantandum
[atque statuendum] necesse habet episcopalis
auctoritas judiciali potestate adjuvari,
placuit nobis nostrisque fidelibus in commune, ut
missi dominici suis in locis ex hoc fideliter adjuvent,
et comes praecipiat suo vicecomiti suisque
[vicariis atque] centenariis ac reliquis ministris
rei publicae, necnon Francis hominibus mundanae
legis documentis eruditis, ut pro amore Dei omnipotentis
ac pace sanctae ecclesiae et fidelitate nostra
ex hoc adjuvent, quantum melius potuerint [tam
per se quam cum ministris ecclesiae], quoties
episcopi aut ministri illorum, sive etiam ipsi pauperes,
[super hac re] eos appellaverint; ita ut ministri
ecclesiae habeant auctoritatem sui episcopi, et ministri
comitis auctoritatem nostram et sui comitis.
10.
Volumus autem, ut si episcopalem aut
regiam auctoritatem ausu temerario aliquis pro nihilo
duxerit, in comitatu consistens, aut iter faciens,
si quod injuste abstulerit, legaliter emendare
contempserit, et rebellis existens, si ibi occisus fuerit,
nulli fidelium nostrorum qui eum occiderit aliquis
faidam portet, neque pro ejus morte aliquid
componat. Si vero aliquis parentum [aut amicorum]
ejus aliquam [inde] faidam portare voluerit, potestative
eam jurare faciemus, et fideles nostros regia
auctoritate exinde adjuvabimus.
11.
De nostris quoque dominicis vassallis jubemus,
ut si aliquis praedas egerit, comes in cujus potestate
fuerit, ad emendationem eum [venire] vocet. Qui si
comitem aut missum illius audire noluerit, per forciam
illud emendare cogatur, prout lex docet et quemadmodum
in capitularibus regum [antecessorum
nostrorum] tenetur insertum, in eodem loco ubi
praeda commissa fuerit. Quod si proclamaverit, se
ante praesentiam nostram velle distringi potius quam
ante comitem, per credibiles fidejussores aut per
sacramentum melioris hominis ante nos venire permittatur,
ut ibi talis ratio finem accipiat. Honorem
enim talem nostris vassis dominicis concedimus, ut
ipsi non sicut reliqui manu propria sacramentum
jurent, sed melior homo illorum et credibilior illud