PL 138, col. 797

Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne · Electio regis Widonis (Auctor incertus), J. P. Migne · Electio regis Odonis (Auctor incertus), J. P. Migne

agere non differat. Si autem quae supra diximus
despexerint, et nullo modo emendare voluerint, et
in contemptu permanentes ibi occisi fuerint, nullam
contra ipsos qui eos occiderint iracundiam tenebimus
unquam. Quod si aliquis parentum [aut amicorum
eorum] inde faidam portare voluerit, [potestative
eam si jurare faciemus, sicut superius dictum
est, et] nostra regia auctoritate exinde eum
juvabimus. Si vero dixerint, quod eis comes non
secundum legem fecerit, sed pro aliqua iracundia
[aut invidia] quam [ante] contra illos tenebat,
[illud fecerit], hoc comes eis ante nos satisfaciat,
[secundum quod nobis placuerit], quod non ob aliud
quam pro rapina sit actum.
12.
Ut autem omnis occasio rapinae tollatur, volumus,

ut presbyteri, qui bonum exemplum [caritatis]
omnibus ostendere debent, hospitales existant, sicut
Apostolus dicit: Hospitales invicem sine murmuratione.

Post bella horribilia cladesque nefandissimas, que
meritis facinorum nostrorum acciderunt huic provincie,
disponente jura regni hujus cum tranquillitate,
sopitis hostibus suis, insigni rege et seniore
nostro Widone, in aula Ticinensi nos humiles episcopos
ex diversis partibus Papiae convenientibus,
pro ecclesiarum nostrarum ereptione et omnis christianitatis
salvatione quae pene jam ad interitum

Promitto et perdone unicuique vestrum et ecclesiis
vobis commissis, quia canonicum privilegium et
debitam legem atque justitiam conservabo, et contra
depraedatores et oppressores ecclesiarum vestrarum

et rerum ad easdem pertinentium defensionem secundum
ministerium meum, quantum mihi posse Deus
dederit, exhibebo; et jus ecclesiasticum et legem
canonicam vobis ita conservabo, et res ecclesiarum
vestrarum, tam a regibus, vel imperatoribus, quam
a reliquis Dei fidelibus collatas, sub integritate et
immunitate absque aliqua inhonoratione permanere
concedam, quas modo juste et legaliter vestrae retinent
ecclesiae; et eas augmentare et exaltare secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.