PL 138, col. 798

Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne · Electio regis Odonis (Auctor incertus), J. P. Migne · Electio regis Widonis (Auctor incertus), J. P. Migne

quam praebeant iter facientibus, quia per
illam placuerunt quidam Deo, angelis hospitio
susceptis.
13.
Placuit nobis [et nostris fidelibus, ut presbyteri
suos parrochianos admoneant, ut et ipsi hospitales
existant, et nulli iter facienti mansionem denegent.
Et ut omnis occasio rapinae tollatur, nihil
carius vendatur transeuntibus, nisi sicut in
mercato accipiunt. Quod si carius vendere voluerint,
ad presbyterum transeuntes hoc referant, et
illius jussu cum humanitate eis vendant.
14.
Volumus ut presbyteri et ministri comitis
villanis praecipiant, ne collectam faciant quam vulgo
geldam vocant contra illos qui aliquid rapuerint.
Sed causam suam ad illum presbyterum referant

qui episcopi missus est, et ad illos qui in illis locis
ministri comitis super hoc existunt, ut omnia prudenter
et rationabiliter corrigantur.

debitum uniuscujusque servitium, prout scire
et posse mihi Deus rationabiliter dederit et tempus
ditaverit, studebo, sicut mei antecessores, qui hoc
bene et rationabiliter observaverunt, vestris praedecessoribus;

in hoc, ut vos mihi secundum Deum et
secundum seculum sic fideles adjutores et consilio
et auxilio sitis, sicut vestri antecessores boni meis
melioribus praedecessoribus extiterunt, secundum
scire et posse. Et quae retro malo sunt ingenio depravata,
in meliorem et pristinum gradum, adjuvante
me divina clementia, reformabo cum vestro
et aliorum nostrorum fidelium concilio et auxilio. Confirmatio Odonis regis.

desolationis inclinata erat, annuente nobis eodem
principe in uno congregati sumus collegio, ea videlicet
ratione, ut his per quos homicidia, sacrilegia,
rapine, et cetera facinora perpetrata erant, dignam
penitentiam ad capiendam salutem, subtractis eis a
male cepto negotio, per veram confessionem Deo
adjuvante imponeremus; ac ne ulterius tantum nefas
excrescere aut vires sumere valeret, pastorali provisione
et auxilio regio compescendum decrevimus.
1.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.