PL 138, col. 881

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

divinitatis gratiam ut quae acceptabilia sunt in laude
tua verba labiorum meorum inueniant, inlumina
faciem tuam super seruum tuum ut de meis oneribus
absolutus, recte etiam tibi pro populo tuo rogaturus
adsistam, p. dnm, nm. Ihm.
( collectio ) || Misericors et miserator domine, qui
si nobis quod meremur rependeris. nullum tuis dignum
remissionibus inveneris, multiplica super nos
indulgentiam tuam, ut ubi abundavit peccatum.
gratia remissionis exuberet. p. d.
. VII.
[( MISSA XI. )]
( De s. Germano episcopo Autissiodorensi.
[( Collectio. )] Unianimes. fratres karissimi domino
depraecemur ut haec nobis sollemnitas beatissimi

patris nostri Germani episcopi. meretis inchoata
ipso interueniente, plebi suae pacem tribuat,
fidem augeat, corda pure- || ficit, lumbus accingat, et
ianuam salutis. aperiat. p. d.
[( ante nomina. )] Exaudi nus domine sancte pater
omnipotens aeterne deus, et meritis, siue intercessionibus
sancti antestitis tui, Germani episcopi hanc
plebem tuam tuae miserationis costudi. benignitate
conserua, pietate saluifica. p. d.
COLL POST [( nomina. )] Oremus, fratres karissimi. ut
hanc oblatio nostra. accepta sit domino. ut quos in
honorem summi sacerdotis sui Germani episcopi
uidet esse deuotus. ita sibi beneplacito esse concedat
ut defunc- || torum spiritibus et requiem tribuat.
et beatitudinem largiatur. p. d.

[( ad pacem. )] Praesta domine ut intercedente
sancto antestite tuo Germano, cuius hodie in conspectu
maiestatis tuae beatitudinis gloriam dignis
laudibus exultamus, ut omissis, odiis in pace, quia
nobis daturi sumus, pura tibi ac pacifica corda
nostra pandamus. p. d. pax domini sit.
CONTE statio. Dignum et iustum est deus noster,
uere dignum est, majestati tuae semper gratias
agere atquae in laudibus, || tuis cum laetitia et exultatione
sanctorum tuorum praeconia dicere; laudes
adtollere eorumque jugiter exultare uirtutis,
nam beatissimi, patris nostri, antestitis tui Germani
episcopi. cuius hodie annua, ac praecipua dispositionis
festa celebramus, cuius tantus erga te

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.