PL 138, col. 882

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

fuit amor domine, tanta dilictio ut tam praesentes
saeculi seductione calcata, ad futuram beatitudinem
mirabile uirtute tetenderit nec potuerit peccatorum
funibus inligari, aut gladiis, uel sagittis, antiqui, ||
hostis attingi, quem per luricam justitiae et scutum
fidei, protectio tua, ouibus suis liberum ac securum
fecerat. esse pastorem, pro quibus, utique obibus in
elymosinis in ieiuniis, in uigiliis, omni tempore.
constitutus, pastor egregius, mori potius desideravit.
quam lupi rapacis potuerit in aliquo morsibus
superari fuit etiam eclisiae iustissimus judex, sapientiae
primus. spiritali instructione praecipuus,
humilitate magnus, affabilitate, suauis. patientia fortis
distrione necessa- || rius doctrinae. religionis pater, dilectione
frater, fidei amicus, misericordiae proximus,

coepyscopus suos, oratione iuuit, consilio suppleuit.
auctoritate monuit. praesbiteros diaconos omnemque
clerum totaque plebem tuam domine uelut
sua membra dilexit, erexit obpressos, indefessos
fouit dissidentes fecit esse pacificus. discordes docuit
seruare concordiam, reddedit caecis uisum, clodis
gressum, febricitantibus medicinam. et occubatas,
ab inmundissimis spiritibus animas || uelociter liberauit,
quo igitur interueniente. supplicis tui
pietatis tuae misericordiam postulamus. omnipotens
domine, ut qui eius meritis aequari non
possumus, psaltim peccatorum nostrorum
ueniam consequi mereamur, angelica te exultatione
laudantes, cui merito angeli et clamant dicentes.
1.
. . . io . . . . . . . . . erat . . . nes
peccamina se imparibus nostris. iniuste egemus
iniquitatem fecimus omnia hereditates tuae dona
perdedemus. Confusio nostrorum labe peccaminum:
domus nostra aliginigenus hostis inuasit.
subiecti facti sumus serui dominantibus nobis. addicti
uinculo dilectorum: Conuerte nus domine
ad seruiendum tibi. renovas tui operatione
mandati. p. d. n.
2.
Exaudi domine quaeso. gemitum populi tui:
ne plus aput te ualeat offensio delinquentium. quam
miseratio: semper indultu fletebus supplecantium.
P. d. no.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.