PL 139, col. 1009

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

videlicet cum Paulo apostolorum principibus, ut
geminis lampadibus illustrare. Qui post plura virtutum
et documentorum insignia diversis linguis et
nationibus mirabiliter praebita, Paulus quidem qui
plus omnibus laboravit
[(I Corinth. XV, 10)]
, ab Jerusalem
usque Illiricum Christi praedicans evangelium,
tandem biennio ante victoriosissimae mortis
triumphum Romanae arci contra Neronem et Symonem
magum Petro intulit se socium. Petrus
autem et ipse quibusdam aecclesiis, deinde Antiocena
bene fundata aecclesia, pluribus jam ante
annis eandem urbem, totius orbis primatum sibi
defendentem, suo salutifero illustraverat adventu.
Quorum qui fuerit exitus agonis, satis est textus
eorum triumphalissimae passionis. Hoc

tantum suffecerit nescientibus memorasse, per biennium
ante consummationem eos in commune cum
Symone mago conflictavisse postque detectionem et
delectionem magi, ab Agrippa et Nerone alterum
crucis confixione, alterum gladio, neci simul
addictos fuisse; et Petrum quidem in praesenti
mortem occubuisse; Pauli vero tropheum, occupato
in aliis Nerone, a militibus quibus traditus
fuerat, quosque continuo converterat, in annum
quidem, sed in eandem diem dilatum esse, quod
ipse videtur in epistola a Roma ad Timotheum
scripta significare. Et audiant, inquit, omnes gentes,
quia liberatus sum de ore leonis [(II Tim. IV, 17)]
,
Neronem significans. Quod et satis testantur diversae

multorum tam Graecorum quam orientalium
episcoporum epistolae ad diversos scriptae, sicut in
historiis aecclesiasticis quilibet potest invenire. Sed
et Arator Romanae subdiaconus aecclesiae in libro
apostolorum actuum ita confirmat:
Non eadem tamen una dies annique voluto
Tempore sacravit repetitam passio lucem.
Et nobilissimus Hyspaniarum scolasticus prodit
Prudentius:
Unus utrumque dies pleno tamen innovatus anno
Vidit superba morte laureatum.
Sed ut ad quod animum ut duximus articulum
inflectamus, paululum praetermissa ad memoriam
revocemus.
4. Quando Petrus Romam venerit.
Annus erat Claudii cesaris secundus, qui erat a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.