PL 139, col. 1010

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

passione dominica undecimus, cum Petrus, caput
Antiochiam pro se ordinato Evodio, venit Romam,
ubi per 25 annos Christum annuntians, id est usque
ad annum Neronis 13 et a Domini passione 36
[(Cfr. EUSEB. Chron.; Hieron., De viris ill. )] , animadvertit
suam per se praedicationem ad praeoccupandam
omnem occidentalem plagam, suo apostolatui
spetialiter destinatam, non posse sufficere. In
magna enim urbe et tocius orbis principe, quia
maximus undique circumfluentium gentium erat
incursus, maximus totius idolatriae vigebat cultus,
et quia tam Symonis magi, quam multorum
philosophorum et maxime Judeorum legem Moysi
semper defendentium obviandum sibi sciebat erroribus,
delectis bonis vineae Christi cultoribus,

misit qui offitium tantae legationis explerent in
omnibus et Italiae et Galliae finibus. Ex quibus Marcum
secundo ingressionis suae anno, cum evangelio
a se quidem dictato, ab eodem vero conscripto, ad
Aquileiam et alias quamplures Italiae urbes, novissime
autem ad Alexandriam et Egyptum direxit.
Aliis Galliarum partibus praedicatores idoneos et
testes Christi veridicos misit, quos hic, quia alias
festinare contendit, singillatim nominare nostra
intentio nequaquam admittit
[(Cfr. RUFIN. II, 16)]
.
Ad Galliam itaque, quae comata dicitur, Mediomatricum
urbi beatum Clementem direxerat episcopum,
non eum autem qui quartus ab ipso Romanae
sedis administravit pontificatum, quique postea cum

aliis multis veritatis assertoribus ad Galliam
brachatam Parisiorum Luteciae urbi sanctum misit
Dionisium.
5. Quod Eucharium, Valerium atque Maternum Treverim miserit.
Sub ipso enim tempore beatus Petrus ad metropolim
Trebirorum scilicet civitatem ternos destinaverat
Trinitatis unicae astipulatores, in unitate
fidei, corde et animo pariter et virtute concordes,
Eucharium videlicet, Valerium atque Maternum
[(Vita Euch., Val., Mat., 2)]
.
[Et Eucharium quidem
pontificatus, Valerium vero diaconatus, Maternum
autem subdiaconatus donavit honore,] et data eis
apostolica benedictione: Videtis, inquit, fratres
et commilitones, quanta est messis dominicae sationis,

quamque multis indigeat operariis. Quia igitur omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.