PL 139, col. 1030

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

ad caelum surrectis cum manibus: Et has, inquit, oves, quas, Domine, praecioso sanguine redemisti,
hunc inquam gregem, quia tuus est, tibi hodie dedo,
meque totum tibi commendo.
Deprecor te, judex
aequissime, humili et flebili prece, ne ovile tuum
lupi rapaces gregi non parcentes subruant, neve carnes ovium tuarum deglutientes consumant. Tu,
Domine Jesu, qui animam tuam pro eis posuisti in
morte, animas eorum a luporum voracitate
eripe
et a rugiente leone, ut possim ad te aliquos manipulos
reportare. His ergo a beato Servatio peroratis,
mox universus astans populus, clamore magno
irrugiit, luctus et ejulatio ab utroque
sexu increvit. At vir Domini necessariis sepulturae
secum levatis, progressus ad orientalem plagam

pedester porta Tungrensi exiit, pergens viam quae
ad oppidum Trajectensium mittit. Tunc universi
cum vociferatione et lacrimis vestigia illius
persequuti, prodeunt a civitate dolentes, subplici
hac voce subjungentes: Ne derelinquas nos, pater
sancte, ne obliviscaris nostri, pastor vigilantissime,
nos populus tuus et oves gregis tui, ne nos dimittas in
sevientis faucibus inimici. Monachi vero et sacratae
Deo puellae, quorum illic coenobia erant perplura,
et omnis in commune clerus de monasterio exeuntes
persequebantur ejus iter, pectora percucientes seque
post omnia humi prostrantes, haec quoque ingeminantes: Cur, pastor bone, tam cito deseris, vel quo
nunc iturus
proripis? Educ nos tecum, ut commorientes
consepeliamur tibi, quibus solum est infortunium

post te relinqui. Adventu tuo eramus gaudentes,
quod ex longinqua reversus peregrinatione
dignareris jam nunc nobiscum esse, cum nec tridui saltem curriculo apud nos velis manere. Dic
nobis quid faciendum, quidve
te discedente consilii
sit nobis captandum. Quid erit de nobis quibus
tanti aufertur praesentia patris? Quid miseri facturi
sumus, qui sine te vivere nequimus, sed morti pessimae
tradendi sumus? Ve nobis qui ideo tua praesentia
destituimur, quia vindictae coelesti objicimur, nec digni
sumus commoriendo hac poena liberari, teque nimis
indignum est perditioni nostrae nobiscum implicari.
O, o nomen quod semper prae te ferebas pastoris,
malle te occumbere pro tibi commissis, quam oves tui
gregis exponeres delaniantibus lupis! Eu non ad

dilaniandum potius, sed exponimur ad penitus devorandum.
Saltem hac fortassis occasione quod semper
sitiveras invenires martirium, essetque tua prae nostris
oculis habita nostrae mortis utcumque solatium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.