PL 139, col. 1111

Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

plus festinare, quam res expostularet, nos compulit.
Erat namque ante nos dictum: Vires, quas imperitia
denegat, charitas subministrat; et quia Incoepto
tantum opus est, caetera res expediet [(SALLUST. Catil.
21)] . Igitur adorsi sumus, ne vestram auctoritatem
defugere videremur. Praesumenti enim auctoritas
datur, cum credit, quem postulat, praestare posse
quod petitur: et scienti econtra parere aequalis est
gloria cum imperante. Si quis autem forte futurus
obtrectator, obliquo haec oculo non timuerit limare [(HOR. Ep. I, 14, 37)]
et odio obscuro morsuque
praesumpserit venenare [(Ibid.)]
: in ejus satisfactionem
Jesum et sanctos angelos ejus, judiciumque
infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis
visum est florere, cum imago Dominicae fidei
colla passum est inclinare; et quod prius adorarat,
incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare.
Maximum autem accepit incrementum et firmum sub
eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex,
justa successione hinc quartus, monarchiam
singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum
agebat annum, quem Heraclius Augustus,
sanctae crucis relator, quartum decimum.
Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus

est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania
regum et gentium continebat, suis habenis studuit
coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum
Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae
regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore
in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique,
ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque
ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis
nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim
de innumeris, sancti viri Eligius et
Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B.
Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.