PL 139, col. 1132

Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

et Arium presbyterum suum, sed etiam de
Pascha celebrando, quod prius ab Orientalibus
agebatur quam ab ipsis Judaeis. Judaei enim, annos
lunares sequentes, in quibusdam embolismis uno
mense antequam nos, et hoc ante aequinoctium celebrant;
sed hic error ex libro Bedae De temporibus
facile decutitur. Orientales vero, qui successores
apostolorum jactabant se consectari, sed concordiam
solarium et lunarium annorum non usquequaque
perscrutati, utroque claudicabant pede. Quapropter
rogatu Sylvestri papae missus est ab imperatore
Osius Cordubensis episcopus, qui utrumque
corrigeret, et pacem inter Alexandrinos componeret,
sed reversus est sine effectu. Igitur rogatu Sylvestri,
et jussu Constantini congregata synodus

apud Nicaeam, per duos menses celebrata est, ubi
error Arii facile deprehensus, cito fuit damnatus.
Sed de paschali observatione quaestiones difficiles
et pene inextricabiles diu sunt agitatae. Ad ultimum
quaestionibus Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus
recitatis, XIIII quoque lunis paschalibus secundum
Pachomium confirmatis, sancitum est ut quicunque
deinceps Pascha cum Judaeis, id est ante aequinoctium,
celebrasset, anathema esset. Sed in XIIII
lunis Pachomii invenitur ante aequinoctium, quod
in VIII Kalendas Aprilis putabatur XIIII luna paschalis,
V die, id est in XII Kalendas Aprilis; aut IIII die,
id est in XI Kalendas Aprilis, ubi et terminus et aliquoties
ipsa solemnitas reperitur; aut III die, id est
in X Kalendas Aprilis, ubi solemnitas tantum; aut

pridie, id est IX Kalendas Aprilis, ubi utrumque;
aut in ipsa VIII Kalendarum die, ubi identidem adnotatur.
Itaque, aut anathemati subjacendum, aut
sicut in Nicaeno concilio sancitum est, Pascha est
celebrandum. Conclusum est igitur et Aegyptiaca
disciplina, qui peritiores in arte calculandi sunt,
utpote apud quos nunquam pluviae, nunquam nubila
fuere, et horologica ratione aequinoctium vernale in
XII Kalendarum potius esse. Et quam congruenter,
quam apte; feria quippe IIII dum crearentur sidera,
ipso momento, dividentibus sphaeram coelestem sole
et luna, et sole quidem Arietem, luna autem obtinente
Libram, patuit in XII Kalendarum aequinoctium
vernale fuisse. Ergo in XIII Kalendarum, feria III,

apparuit arida; in XIIII Kalendarum feria II, factum
est firmamentum; in XV Kalendarum, id est feria I,
affigitur primus dies saeculi, et ingressio solis in
Arietem. His ita in veritate constantibus, feria V,
id est XI Kalend. Aprilis creati sunt pisces et aves;
feria autem VI, id est X Kalend. Aprilis, factus
est homo, et producta est de latere ejus Eva.
Et ubi auctoratius, ubi sanctius per crucem
Christi redimeretur homo, et de sanguine profluenti
e latere Christi baptizaretur Ecclesia,
quam in ipso die et eodem Kalendario? Et sicut
Deus ab operibus suis requievit in die Sabbato, id
est VIIII Kal. April., ita et Christus in sepulcro.
Successsit Resurrectionis ejus dies Dominica, id est
VIII Kalend. April., quae non solum prima, sed etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.