PL 139, col. 1133

Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

inscribitur pro octava. Ut autem transcenso aequinoctio,
utque in tertia hebdomada, utque Dominica
die, sicut angelus per pastorem mandavit Victori
papae Romano, facile est inveniri apud Bedam in
libro De temporibus de ipsorum sacramento. Nam
Judaei quocunque die post Sabbatum, id est una vel
prima Sabbati, quae modo dicitur dies Dominica,
aut secunda Sabbati, aut tertia Sabbati, aut quarta
Sabbati, aut quinta Sabbati, luna XIIII occurrisset,
eodem die, facto vespere, et XV luna incipiente,
habebant Pascha, et quot dies superessent usque ad
Sabbatum, protrahebant illud usque ad Sabbatum,
et ipsum Pascha aliquoties V diebus, aliquoties IIII
et deinceps, aliquoties uno tantum die vel duobus
ante Sabbatum, sicut contigit in passione Domini,

quando feria V advesperascente, et luna XV incipiente,
ipsam noctem et sequentem diem habebant
pro Pascha, sicut dicit evangelista: Erat pascha, et
azyma post biduum [(Marc. XIIII, 1)]
. Sabbatum autem
subsequens, non solum propter semetipsum,
sed et propter solemnitatem paschalem, quasi duplex
festum dicebatur Sabbatum Sabbatorum. Quid
autem distet inter Pascha et azyma, vel si indifferenter
dicatur, sicut apud alium evangelistam: Prima autem die azymorum, quando pascha immolari
solet
[(Math. XXVI, 17)]
, vel quot diebus Judaei
antequam nos, vel quot nobiscum celebrent Pascha,
apud Bedam inventu facile est. Liquet igitur quia
prius Orientales quam ipsi Judaei celebrabant. Judaei
enim, licet de aequinoctio aliquoties errarent,

tamen XIIII lunam sequebantur. Orientales vero,
lunaris circuli penitus ignari, aequinoctium autem
in VIII Kalendas Aprilis tenentes, sicut et multi nostrorum,
utpote Augustinus, Fulgentius, Joannes
Chrysostomus, et ipse Plinius, quo etiam die conceptionem
Christi et passionem adnotabant, Pascha
in VI Kalendas Aprilis celebrandum praefixerant,
quocunque die hebdomadis evenisset, sicut et Natale
Domini in VIII Kalendas Januarii. Victor vero papa
Romanus, ab angelo per pastorem monitus quocunque
die hebdomadis ipsa VI Kalendarum Aprilium
dies provenisset, in Dominicum diem Pascha differendum
statuit. Et de Dominica bene, ut ipse utique
quo Dominus resurrexit dies nunquam permutaretur,

et ut post aequinoctium semper Pascha celebraretur.
Ut vero post XIIII, id est in III hebdomada
hujus saeculi omnino adhuc aut ignorabatur, aut ne
legebatur, donec in Nicaena synodo et aequinoctium
XII Kalend. April. praefixum, et dies paschales,
juxta XIIII lunas Pachomii, deinceps sunt observati.
Hoc vero certissime sciendum quod si eo tempore
aequinoctia et solstitia in XII Kalendarum,
sicut modo essent praefixa, nunquam conceptiones
et natales beati Joannis et ipsius Christi
in VIII Kalendarum, sed potius in XII essent
assignatae. Nam qui ipsa aequinoctia in VIII
Kal. putaverunt, ipsi easdem festivitates ibidem assignaverunt,
propter illud quod dixit Joannes: Illum oportet crescere, me autem minui
[(Joan. III, 30)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.