PL 139, col. 1145
Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
canes. Hoc comperto qui tunc temporis aderat praesul,
cujus nunc, Deo annuente, nomine, non proh
nefas! merito famulamur sedi, auctoritate interminavit
episcopali, ne quis posthaec eques oratorii
illius attingeret fines: delegavit illic quoque ex reditibus,
ut rem Ecclesiae nostrae, villam quae Mons
Francheri vocatur, ubi miraculum quod accidit
et memoriae nunc intervenit, nefas silere putamus.
8.
Cum casu messores sibi laborarent heriles, dirigunt
sancto conquerentes ex suis legatum, humiliter
exorantes remedium adhibere opportunum. Ille
vero se misisse illis jam retulit potum, verum segnitie
delatoris dilatum. Ne vero siti laborantes periclitarentur
diutina, sanctus ad locum adveniens,
messores bacillum quo iverat figit, et affectu intimo
cordis oravit. Cujus orationis verba cordis scrutator
audivit, et fons largiflue scaturiens continuo
erupit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat.
9.
Emporium per idem tempus quod dicitur Dionant
dum praeteriret, ecce quaedam mulier accurrens,
mugitumque vocis emittens, vestigia ejus
osculabatur; sed quae anhelabat corde, voce implere
nequibat. Substitit ergo, et populum circa se astantem
quaenam esset, qualiterve id ei accidisset interrogavit.
At illi ut multum temporis jam fluxerat
quod muta effecta sit intimavit, et ut ei infortunii et
infelicitatis misereri dignetur supplices omnes offerunt
preces. Et ille: « Non haec, inquit, nostra sunt,
sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse
meriti utinam contingeret vel extremi. » Populus autem
magnis clamoribus suggerebat, ut qui pietatem
et clementiam semper docuerat, ipse quoque in
miseria illius mulierculae dignaretur ostendere. Qui
stat pietate motus, et de verbis Domini quae discipulis
suis promiserat: Quaecunque orantes petitis,
credentes accipietis [(Marc. XI, 24)]
, confisus, totum
se ad Dominum contulit devotus, prostratusque
humo lacrymis orabat. Oratione expleta, signum
sanctae crucis ori ejus impressit: mox illa Deo gratias
cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit,
et posthaec Deo devota permansit.
10.
Cujus rei admiratione permota quaedam, ut
fertur, potens matrona, nomine Aquila, cujus tunc
erat Anthegia villa notissima, dedit Deo ad sancti
sustentaculum Russina, quod dicitur Mansum.
Hoc exemplo et altera quaedam Guiza vocata, cum
tradere Deo per manum ejusdem beatissimi videlicet
Hadalini praedium quod Veltz dicebatur vellet,
cognomen a vocabulo deducens sancti, Montem S.
Hadalini in posterum vocari disposuit: didicerat
namque quod redemptio animae viri divitiae ejus.