PL 139, col. 1150

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

aetas, usus, semper aliquid apportet novi. Et ne
hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferaciter
fiat, non ejus modo cujus meminimus, sancti
scilicet Remacli, verum caeterorum nostrae sedis
pontificum tempora et gesta, quae undecunque potuere
corradi, ad nostra usque tempora collegi,
et cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam
inde excerptam votis tuis porrexi. Longe quidem
mea sententia ab oratoris primi excellentia me
ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca
plurimis protelare, vel magna extenuare, maxima
e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata
decenter, decentia intellectualiter, nova usitate,
usitata nove, et id genus plurima valeat delibare.
Cui et a poeta praecipitur: « Aut famam sequere,

aut sibi convenientia finge. » Nec ut scholares
posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam
passus est: vel ille, qui intulit, aliquid finximus
frivolum, imo nec creperum. Quod etsi
eloquentissimum quemdam dicentem: Quod si haec,
inquit, uterque non dixit, tamen in voto habuit,
et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius
utique judicium extimescerem, verum haec alias.
Misi, inquam, charitati tuae munus, quod minus
quidem efficentiae securitate, maxime autem susceptum
est amicitiae praesumptione. Magnas etenim
in difficillimi operis cursu vires, amicitiae contemplatio
supplet, et placere cupientibus multa saepe
rerum copia suppeditat. Unde licet verear ne, dum
imperato muneri par esse nequeam, deficientis

culpa in adhortantis cedat injuriam, tamen cum
tuam specto benevolentiam, fit omne pronum et
facile, et (ut ita dicam) voluntarium, quod in tuae
jucunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem
munere impenso, sollicitum te reddere cupio: quia
si quid operum tuorum quandoque expostulavero,
injurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit,
voluit sibi magna remitti. Sed non arroganter
magna, quippe tuis meritis et nostris votis imparia.
Quapropter oblatrantis morsus timeo invidiae,
quia difficili re solet livor praejudicium importare.
Denique non omnes eadem mirantur amantque.
Ergo non istic obliquo oculo mea famina quisquam
limet, non odio obscuro morsuque venenet. Sed tu,

pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis
assertor, caveas securum me peractum reddat officium,
cum tibi pudor amici dignius possit convenire,
si displicet. Vale.
Quod nec vota pati, nec fingere somnia possunt,
Gaudens semper habe: gaudent pro nomine molles
Auriculae: tibi me virtus tua fecit amicum.
Iterum vale.
PRAEFATIO AUCTORIS.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.