PL 139, col. 1151

Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

Omnipotens Dominus, qui dives est in misericordia,
cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus
opus misericordia est, sustinuit vasa irae, apta in
interitum, in multa patientia; tandem vero, sicut
a reatu primae praevaricationis nullum liberum reperit,
ita liberandis omnibus venit, divitias bonitatis
et longanimitatis omnibus praerogavit, voluntatis
omnipotentiam in ingratos, et ejus gratiae respectu
indignos, efficacissime exercuit, quando opus salvatricis
misericordiae, ut reparari posset, clementissime
ante procuravit. Forti illi armato arma, in
quibus confidebat, abstulit: vasa quae possidebat,
distribuit: ut sicut prius propter peccata irae vasa,
ita per ejus gratiam fierent vasa misericordiae.
Ut enim non est credendum, ad salutem aliquem

pertingere, nisi Deo invitante; sic nec invitatum
quidem operari salutem suam, nisi Deo auxiliante:
nullum voluntate Dei perire, sed permissu, pro arbitrii
electione: ne facultatis libertas, et ingenuitas
semel homini attributa, ad servilem quamdam necessitatem
redigatur. Ita ergo initium salutis nostrae,
Deo miserante, habemus. Ut autem salutiferae inspirationi
acquiescamus, nostri est arbitrii. Porro ut
adipiscamur id quod monitioni divinae acquiescentes
appetimus, divini est muneris; ut labamur, nostrae

I.
Francorum regnum ab ipso suo exordio semper
invictum, tum vel maxime prae caeteris ei vicinis
regnis florere visum est, cum jugo Dominicae fidei
colla supposuit, et quod prius adorabat exussit,
quod exusserat adoravit. Ingens autem accepit
incrementum, et sub eo firmum Ecclesiae Dei statum,
cum Clotarius rex, legitima successione quartus,
trium regnorum factus est monarcha, et eum principatus
sui annum agebat quadragesimum, quem Heraclius
sanctae Crucis recuperator imperii decimum
quartum. Is Clotarius nullum ex vicinis regibus passus
est suae ditioni arma inferre, sed omnes Hispaniae,
Galliae et Germaniae reges et populos, suis habenis
studuit coercere. Porro inclytum filium suum Dagobertum
Austrasianis praefecit, eique etiam Germaniae

ditiones voluit esse subjectas. Eorum temporibus
felicissimis usque adeo Christianismus excrevit, ut
pene nulla hodie aut rara intra limites regni ipsorum
ecclesia inveniatur, quae non alicujus ejus tempestatis
sancti patrociniis illustretur. Atque ut innumeros
praetermittamus, Eligius et Audoenus viri
sancti palatii ministeriis fungebantur; beatus Arnulphus
et Romaricus regiis consiliis adhibebantur,
sanctus Amandus et beatissimus Remaclus, sanctusque
Goar Aquitaniam ortu suo illustrabant. Eam
Aquitaniam quidam volunt fere tertiam esse Galliarum
partem, et ab obliquis Ligeris aquis, qui
maxima ex parte eum alluit, ac pene in orbem circumdat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.