PL 139, col. 120
De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne
dirige intuitum per utrumque foramen mediclinii,
donec terminetur intuitus in metiendae quantitatis
limite. Post haec in quoto gradu quadrati mediclinium
stet, inspiciatur, et ipse numerus graduum
superior cum 12 conferatur, et qualis computatio
fuerit graduum ad 12, talis comparatio staturae metientis
ad totam planitiem. Verbi gratia: sit statura
mensoris a b, planities b c, numerus graduum 3, qui
ad 12 comparatus quarta pars ejus dubietate sublata
invenitur. Igitur a b, quae est statura metientis, sic b c,
id est planitiei quarta pars invenitur, sicut ternarius
in 12 pars quarta computatur.
CAPUT XXI. Ad altitudinem arboris, columnae, vel turris per umbram cum astrolabio inveniendam.
Si vis alicujus arboris aut columnae vel turris, vel
cujusquam talium in plano duntaxat loco stantis
altitudinem per umbram ipsius invenire, suspenso
astrolabio, solisque radio per utraque foramina halhidadae
directim immisso, vide in qua parte lateris
quadrati, quod in 12 divisum est, directa ipsius
halhidadae stet linea, et quamcunque proportionem
numerus partium supra alhidada apparentium ad 12
id est ad totum latus quadrati habuerit, eamdem
procul dubio proportionem altitudo, quam invenire
voluisti, ad umbram in planitie a se factam habebit.
v. g., si duae partes supra apparent, ad quas 12
sescuplam habeat proportionem, sescupla quoque
ad altitudinem umbra; si tres appareant, quadrupla;
si 4, tripla; si 5, duplex superbipartiens
quintas; si 6, dupla; si 7, super quinque partiens
septimas; si 8, sesquialtera; si 9, sesquitertia; si
10, sesquiquinta; si 11, sesquiundecima; si omnes,
aequa erit altitudo et umbra. Et omnino cujuscunque
proportionis triangulum alhidada in quadrato ipso
effecerit, ejusdem proportionis triangulum umbra
cujuslibet erecti corporis in planitie stantis formabit.
In quo videlicet triangulo ipsa inumbrata
planities basis est, erecta altitudo cathetus, radius