PL 139, col. 1502
Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne
saecularive personae facultas sit idem
castrum minuere, infestare vel suis usibus vindicare,
sed quietum tibi, sicut a nobis concessum est,
et integrum conservetur. Si qua igitur ecclesiastica
saecularisve persona temere, quod absit!
adversus ista praesumpserit, secundo tertiove commonita
si non satisfactione congrua emendaverit,
honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis
ultione plectatur. Qui vero conservator
exstiterit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus
Petri et Pauli gratiam misericorditer consequatur.
Ego Sergius catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Gregorii sanctae Romanae
Ecclesiae cardinalis presbyteri, III Kalendas
Aprilis, Dominicae Incarnationis anno millesimo decimo,
indictione VIII.
III. Sergius IV confirmat fundationem parochialis ecclesiae Sancti Michaelis apud Nonantulanum caenobium in agro Mutinensi, factam a Rodulpho ejusdem caenobii abbate. [(Anno 1011.)] [MURATORI, Antiq. Ital., V, 341.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Apostolatus nostri est proprium, quoties si qua
sancta Ecclesia adjutorii aliquid seu corroborationis
ab eo poposcerit, toties cum omni alacritate sese
impetrasse congaudeat. Et ne aliqua improborum
calliditas, sive adversariorum sanctae Ecclesiae astutia
in posterum eidem addere praesumat calumniam,
non solum dictis, sed etiam scriptis, quidquid a
nobis sibi concessum fuerit, in perpetuum confirmare
dignum duximus. Quapropter notum fore
volumus omnibus Christianis fidelibus qualiter
Rodulfus venerabilis abbas ecclesiae sanctae Nonantulensis,
una cum omni congregatione fratrum
seniorum monachorum, nutu divino et instigatione
Spiritus sancti, qui mentes, quas repleverit, ad omnipotentis
Dei obsequium, ejusdemque Sponsae, scilicet
sanctae Ecclesiae, ineffabiliter accendit, praedicatione
quoque fidelium praedictorum fratrum coegit habitatores
atque agri cultores jam praefatae abbatiae nostrae . . . . .
paroechiae decimas Deo dare, qui hactenus
usque rerum suarum decimas Deo minime tribuebant:
Q. . . . . mum scelus arbitrabantur, eo quod
in Veteri ac Novo Testamento praecep. . . . . . meminerant
non solum. . . . . Deo conferre decimas dierum.
Ad quorum exhortationes, venerabilis videlicet
abbatis et praedictae congregationis, omnes unanimiter
sua corda inclinantes, contrito corde decimas Deo
per annos singulos de omnibus quae possessuri
erant, offerre voverunt, atque obnixe petierunt ut
praedictas decimas, quas libenter Deo reddere
dis. . . . . bant, ne in futuro laicis hominibus in beneficio
darentur, nostro apostolico interdicerent praecepto.
Propter hoc autem jam fatus abbas una cum
consilio fratrum, nostram deprecatus est magnificentiam,
ut constitueret de jam dictis decimis nostro
largimine unam canonicam, suae etiam abbatiae
subjectam in qua clerici diurnis ac nocturnis horis