PL 139, col. 1503

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

Domino, et ibidem convenienti populo sollicite divina
exhiberent obsequia. Hae autem sunt fines decimarum
illius praefatae canonicae: a Claudia Strata
usque ad Porciolam: a Mucia vero usque ad Panarium
flumen, et ultra quidquid et quantum a praedicti
fluminis vill. . . . . . seu a Nonantulae habitatoribus
laboratur. Et quidquid clerici in praefata canonica
Deo communiter militantes juste acquirere
poterunt. Nos vero precibus illius annuimus, quod
cognovimus juste peti, . . . . denique constituta est
in honore Sancti Michaelis canonica, ordinati sunt
clerici archipresbyter . . . . . . . . lis, cui etiam archipresbytero
hanc potestatem concessimus ut de criminalibus
culpis ipse judicium indicat poenitentibus.
Attamen, si necessitas incubuerit, ab aliquo episcopo

expetat judicium, ne desideranti animae poenitentiam
interim negare videatur. Eidemque vero
archipresbytero cura sit pro omnibus, in divinis
videlicet officiis, in luminariis, in architectis, in
hospitibus, in decimis et in oblationibus dividendis
inter caeteros, sic qualiter se recognoscat Deo redditurum
rationem in die judicii; eique concessa est
decima unius villae, quae dicitur Salicetus, ante
alios propter curam sollicitudinis. Statuentes apostolica
auctoritate ut quicunque hanc ordinationem,
quam Deo auxiliante pro salute animarum fidelium
ordinare jussimus, et ut ab errore pristino liberarentur,
ampliare, vel observare studuerit, nostra
solidetur benedictione. Qui autem, quod non optamus,
violare tentaverit, aut consilium violandi dedederit,

aut a subjectione sancti monasterii canonicam
subtrahere cupiverit, seu laicis decimam in
beneficio dare voluerit, anathematis vinculo feriatur.
Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus
observetur, hoc decretum nostro cancellario scribere
praecepimus, nostrisque litteris, ut superius praelibavimus,
ac impressione nostri sigilli corroboravimus.
Et praefato abbati Rodulfo atque omnibus
fratribus in hoc decreto unanimiter facto scribere
praecepimus.
Bene valete.
+ Datum per manum Petri episcopi sanctae Praenestinae
Ecclesiae, et bibliothecarii sacri palatii,
anno Domini millesimo undecimo, VI Kalendas

Junii, indictione IX.
Rodulfus abbas jussione apostolicae sedis in hoc
decreto manu propria subscripsi.
Ego Frogerius prior manu mea subscripsi.
Laurentius presbyter et monachus manu mea
subscripsi.
Gulferius monachus manu mea subscripsi.
Gregorius presbyter et monachus manu mea subscripsi.
Liuzo monachus subscripsi.
IV Sergius IV papa confirmat bona omnia ad Cuxanense monasterium pertinentia. [(Anno 1011.)] [COCQUELINES, Bullar. ampl. Collect., I, 310.]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.