PL 139, col. 1509
Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne
aquarum ductus, vias molendinos, molendinares
cum suis caput aquis, et piscatoriis, et cum salinis,
et clibanis piceis, omnia acquisita vel acquirenda
ad Sancti Michaelis coenobium in valle Confluenti
situm, pertinentia cum servos et mancipia,
auctoritate illi servatur apostolica a nobis. Statuimus
autem ut, quando abbas ipsius monasterii
obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque
a qualicunque persona, cupiditatis pecuniae causa,
neque pro qualicunque favoris inani gloria ibidem
constituantur abbates, sed a cunctis ibidem degentibus
servis Dei secundum Deum juxta Benedicti patris
regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam
ipsius loci abbatibus ubicunque vel a qualibuscunque
voluerint episcopis suos clericos ordinandi,
et a qualicunque sede eis placuerit chrisma
accipiendi; et ut a nullo episcopo, nec ab illo cujus
situm est, nec ab alio possit excommunicari, vel
aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia.
Statuimus etiam ut quis poenitens, a liminibus exclusus
ecclesiae, quandiu ibi steterit, habeat licentiam
introeundi, et omne divinum officium audiendi.
Concedimus quoque abbati vel monachis, et omnibus
clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam,
nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum
non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus
amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio,
nullus comes, nullus judex, nullus episcopus, nec ulla
magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem
in eodem coenobio aut in suis pertinentiis facere
praesumat. Pro quo et tuo divini judicii obtestatione,
et anathematis interdictione promulgantes
decernimus ut non audeat aliqua persona vel praesumat
contra hoc nostrum privilegium in aliquibus
agere injuste, neque quis illud tentet frangere. Si
quis autem, quod non credimus, parvi pendens privilegium
nostrum tentaverit, de parte Dei omnipotentis
sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui
ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis
vinculis obligamus. Si quis autem sancti
coenobii hujus adjutor existens, illum in quo potuerit
elegerit, ditaverit et amaverit, hic Dei omnipotentis
interventu apostolica repletus benedictione
crescere se gaudeat in virtutem de virtute.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense
Novembri, indictione decima.
Bene valete.
V. Sergii papae IV privilegium pro monasterio Rivipullensi. [(Anno 1011.)] [COCQUELINES, Bullar. ampl. Collect., I, 312].
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, OLIVAE
religioso abbati Sanctae Mariae dominae nostrae monasterii
quod situm est in comitatu Ausonae in valle
Rivipollensis inter duo flumina, tibi tecumque manentibus,
et per te tuis illorumque successoribus,