PL 139, col. 1510

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

salus, et pax, et apostolica benedictio, quoad mundus
permaneat. Amen.
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem
sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus
beatae fidei augmentare, necesse est ab illo
totius jure regiminis ei concedere censura justi moderaminis
liberalitatem, malorumque procul ab ea
pellere pervasionem. Quocirca, quoniam convenit
apostolicae pietati benigna petentibus succurrere
compassione, ideo nos tuis justis (etenim sicut sunt
a nobis adjudicatae, nam justae sunt) annuentes precibus,
omnes proprietates sive possessiones ipsius
loci, fines vel limites cum adjacentiis praecipuorum
praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis,
fundis, casis casalibus terris, campis, pratis,

pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquis,
aquarum ductibus, viis, molendinis, molendinariis
cum suis caput aquis, et suis piscatoriis cultum et incultum,
et quaecunque beata gloriosa virgo Maria ex
collationibus fidelium in coenobio Rivipollensi retinere
videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio.
Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu
ejus habetur, alodem ex latere uno pergentem,
quod discurrit per Tamarice, et infundit in Tezer; ab
alio latere per aquaeductum qui discurrit ultra villam
Molas cum eadem villa Molas, et infundit in Tezer,
deinde ascendit per torrentem ultra Engordans,
et ascendit per Fornellos usque in Serram super
silvam de Ordina, et pervenit in pago super Vilarzellum;
ab ipso Vilarzello pervenit usque in pogium

Calvellum, deinde pervenit in Serra super Guausago
minore, et infundit in rivum Sancti Laurentii usque
in flumen Freber, deinde ascendit per rivulum qui
discurrit ad villam Babos, et pervenit ad villam
Stamariz, et infundit in Tezer, et affrontat in villam
Archamala, et inde in pogium Salomonis usque in
villa Molas cum suis terminibus, quacunque auctoritatem
habet in eadem valle per plurima loca.
Simili modo constituimus de valle de Tentarios,
villa Aramancias, Stuiolo major, ipsa Grivolosa, et
alios per plurima loca. Piscationes quoque aquarum
de Tezer a Risbamala usque ad Spata, et de Freter
de ipsa corba usque in Tezer. Mercati vero praefati
loci. teloneum et omnem justitiam ibi peragendam
ab integro concedimus. Parochiam de ipsa valle,

ecclesiam Sancti Petri cum caeteris ecclesiis sibi
subditis, sicut Gotmarus episcopus ibidem concessit,
vel successores ejus Idalcherius et Georgius episcopi
cum decimis atque primitiis absque tributo. Alodem
quod dicitur Matamala cum ecclesia Sanctae Mariae,
et ecclesia de pugio Machonosio cum decimis et
primitiis. Et habet affrontationes ex latere uno in
pugo Transvadoni, pergit per ipsum rivolum usque
ad alium qui pergit per ipsa loca, et injungit
in torrentes qui discurrunt de Serra Viniclos usque
ad Cinctum contra Tremolosa, et pergit per Serram
usque ad portellam de Villalonga, et descendit in
torrentem, descendit per Lobaria, et injungit in
pugio Transvadoni. Et in eadem valle Matemala

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.