PL 139, col. 1514

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

nec ab ullo in cujus suum est monasterium episcopio,
nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad
eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus
etiam ut quisquis poenitens a liminibus exclusus
Ecclesiae quandiu ibi steterit, abeat licentiam introeundi
et omne divinum officium audiendi. Concedimus
quoque abbati vel monachis, et omnibus clericis
ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi
voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non
eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut
nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus
comes, nullus judex, neque ulla magna parvaque
persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio
aut in suis pertinentiis facere praesumat, pro
quo et sub divini judicii obtestatione, et anathematis

interdictione promulgantes decernimus, ut nullus
unquam nostrorum successorum pontificum neque
quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non
credimus, nec timens Deum, et nostrum parvipendens
privilegium, quod concedimus, verbo factove
disrumpere tentaverit, hunc quisquis ille fuerit, de
parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri,
et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit,
anathematis vinculis obligamus. Si quis autem
hujus sancti coenobii adjutor existens, illum in
quo potuerit elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis
interventu apostolica repletus benedictione
crescere se gaudeat in virtutem de virtute: sitque
portio ejus paradisus, haereditas illius Dominus
Christus, pax et consolatio ejus, ubi semper et gaudium

et dolor nullus.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii,
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense
Novembris, indictione decima.
Bene valete.
VI. Sergius IV papa confirmat fundationem monasterii S. Petri Feniliotensis, et bona ad illud spectantiu. [(Anno 1011.)] [COCQUELINES, Bullar. ampl. collect., I, 314.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Si domus excellentissimae speculationis sanctissimae
matris nostrae Ecclesiae impellimur curam
satagere, et ob studium divini cultus pro religione
sacrorum locorum promovemur praecogitare illorum

sublimitatem atque stabilitatem, ut soli Deo
servitium valeant habitantes in ea impendere; hoc
nobis decet pio labore assuescere, ut animae Christo
dicatae, quae se in diebus vitae illorum servituti
contradiderunt, perseverent, sub ejus militia imperturbatae,
nec non et illa illic maneant per auctoritatem
nostrae sedis apostolicae, auctoritate nobis
concessa, sub ejus videlicet, cujus nos fruimur vice,
fide tenus firma, quae votive a Christianis in Dei
laudibus contradita sunt. Igitur omnibus episcopis,
ducibus, comitibus, et sanctae Dei Ecclesiae
primatibus praesentibus scilicet et futuris fidelibus,
notum esse volumus quia dilectus et specialis filius
noster Bernardus comes gloriosus suggessit apostolatui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.