PL 139, col. 1515
Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne
nostro quod in comitatu Feniolensi vellet secundum
institutionem canonicae auctoritatis monasterium
construere in quodam venerabili loco,
qui est consecratus in honore sancti Petri apostoli,
deprecans ut idem monasterium nostrae apostolicae
praeceptionis muniremus privilegio. Cujus petitionem
salubrius ob amorem Dei adimplere studentes
decernimus per hujus nostri privilegii dignitatem,
ut omnia quae antiquitus cujuscunque generis in
eodem votive contradita sunt loco, sive praedia,
sive in decimis, sive in primitiis, sive in caeteris
redhibitionibus ecclesiasticis, perenniter persistere
jubemus ibidem mancipata alodia, vel quae praefatus
comes in eodem subrogat loco, vel quae moderno
videntur ad eumdem locum tempore pertinere, per
hanc nostri privilegii auctoritatem in praenominato
subrogamus loco; quorum nomina sunt haec: ecclesiam
Sanctae Mariae de Valle, et ecclesiam Sancti
Andreae. et ecclesiam Sancti Martini de villa Prinianas,
et ecclesiam Sancti Jacobi cum decimis et
primitiis, et alodiis, et redhibitionibus illarum,
hactenus et alodium de villa Archanis cum terminis,
et finibus suis, nempe et alodium quod Wadallus
de eodem loco abbas in villa S. Felicis acquisivit
sive per parentes, sive per qualemcunque
vocem: similiter et alodium de villa Regulella, et
quod Pontius frater jam dicti abbatis ibidem votive
subrogavit. Haec omnia praedia supra nominata a
fidelibus ibi collata, vel quae deinceps fuerint acquisita
cum eodem monasterio sub sanctae Romanae
Ecclesiae et nostrae sedis apostolicae recipimus
munimine, hoc statuentes ut deinceps nulla
unquam subrogata persona praefatam ecclesiam atque
monasterium cum suis omnibus supra taxatis
sub jure alterius ecclesiae eam subjugare praesumat
neque placitos publicos, sive per homicidia, vel pro
cujuscunque culpa valeat peragere vel functionem
sive temporale servitium ex eodem monasterio exigere;
sed liceat abbati praefato, et successoribus
suis sub nostrae institutionis servitio quiete vivere,
nec licentia sit cuiquam magnae parvaeque personae
ex ejus rebus omnibusque ad eum pertinentibus
exinde auferre, sed omnia in eodem loco per nostri
privilegii auctoritatem perenniter maneant dotata.
Concedimus etiam praefato abbati et successoribus
suis chrisma de quacunque sede ejus placuerit recipi,
vel clericos eorum ordinandi. Si quis autem,
quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec
quae a nobis in eodem sancto loco concessa sunt, et
a nobis pro stabilitate jam dicti monasterii statuta
sunt, refragare, aut in quoquam praesumpserit
transgredi, sciat se nostri anathematis vinculo innodatum,
et cum diabolo, et ejus atrocissimis
pompis atque Juda traditore Domini nostri Jesu
Christu aeterni incendii supplicio concremandum.
At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit,
custodiens hujus nostri privilegii statuta,
benedictionis gratiam a misericordissimo Domino
Deo nostro multipliciter consequatur et vitae aeternae
effici mereatur particeps in saecula saeculorum. Amen.