PL 139, col. 1521

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

talem benedictionem accipiat, sicut diximus, et qui
ad hanc ecclesiam ibit, securus de omnibus inimicis
suis vadat, et qui ei aliquod impedimentum praestiterit,
sciat is excommunicatum et anathematizatum.
Si quis itaque, quod non optamus, temerario ausu,
etc.
Sergius sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae
praesul. Petrus episcopus, Crescentius episcopus,
Petrus episcopus, Gregorius et Stephanus episcopi.
Datum Laterani per manus Joannis sanctae Romanae
Ecclesiae diaconi cardinalis.
X. Sergius IV papa Amalricum Aquensem archiepiscopum ob Vexatum Montis Majoris monasterium redarguit. [(Anno 1009-1012.)] [ Gall. Christ. nov., I, 63.]

SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus
archiepiscopis, episcopis, ducibus, marchionibus
et comitibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Nobis clamor nobilissimae comitissae Adelaidis delatus
est, et monachorum S. Petri super filios Nebelongi,
Rainaldum videlicet, Willelmum et Lanfredum,
et archiepiscopum Amalricum Aquensem,
qui fortiter devastant monasterium Montis Majoris,
quod est sub potestate sancti Petri et nostra, et
insuper villam quae nominatur Pertusus, per virtutem

illorum depraedaverunt et cremaverunt, tandiu
quousque inhabitabilis permanet. De qua causa,
monemus et rogamus auctoritate apostolorum et
nostra, supra dictum Aquensem archiepiscopum, ut
ipse primus satisfaciat: deinde cum caeteris comprovincialibus
archiepiscopis, episcopis, atque fidelibus
Christianis, qui imperio Provinciae habitant,
faciat venire infantes Nevelongi, et ad congruam
emendationem illos admoneat de gravi damno,
quod injuste intulerunt monasterio B. Petri.
Si vos audierint et emendaverint, Deo gratias. Si
autem contempserint obedire vobis et apostolicis
praeceptis, excommunicamus illos, ac maledicimus
ex parte Dei et S. Mariae, et auctoritate B. apostolorum,
etc. Insuper rogo omnes vos qui Deum

curam habere videmini, ut, sicut ego excommunico,
similiter et vos faciatis, et constringantur vinculo
anathematis, qui vi saeculari vastant atque dissipant
sine voluntate abbatis et monachorum, terras
retinent, quas nos et antecessores nostri tradidimus,
et corroboravimus coenobio supra dicto.
XI. Sergius IV papa Gratiano abbati et omnibus habitantibus in castello et civitate Corgnito praecipit ut ecclesias Peregrini et S. Michaelis Guidoni abbati Farfensi restituant. (Anno 1009-1012.[MABILL., Annal. ord. S. Bened. IV, 206.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, GRATIANO
abbati, et omnibus habitantibus in castello

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.