PL 139, col. 395

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non
ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat;
sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus,
quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens,
quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis
quietem diligit qui veritatis arcanum ratiocinando
disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum
rudimentis: « Sicut cervus desiderat ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea [(Psal.
XLI, 2)] » laboriosum spiritualis philosophiae otium,
cum ad multorum utilitatem verterem in honestum
negotium, cum, meis peccatis praepedientibus, eo
relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum
reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie
sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit

me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas,
circumlatrat adversariorum frequens acerbitas;
nec aliud contra me immurmurant, nisi quod
monachorum senatum salvum esse velim. Nostrae
reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium
auctoritate qua valui contradixi. « Nec abscondi
omnino misericordiam et veritatem a consilio
multo [(Psal. XXXIX, 11)] . » Pro hujusmodi malis
meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur
odiis, adeo ut nec regia majestas eos
deterreat quin me clanculum trucident, si eis locus
tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus
meis Dominum deprecor ut judicet et discernat causam
meam solito, eripiatque ab homine iniquo et
doloso [(Psal. XLII, 1)] . » Haereticorum autem in hoc

eodem libro faciens mentionem, post nonnulla alia,
haec interserit: « Omnes, inquiens, haereses ita
persecuti sunt Patres nostri ut, primitus fide exposita,
explorarent in suis conciliis ne quis sentiret contrarium
ipsis apostolis. Qui repertus, absque ulla dilatione
aut ad corpus Ecclesiae est reductus, aut
usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate,
catholica privatus est communione. Nec
magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam
adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in
canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus,
ne cum eis saltem oremus. Nam sub Marciano principe,
apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum
actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis
DC, et, ut quibusdam placet, MCC; quibus omnibus

pius princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter
praebuit, quoad omnes haereticos a se repellerent,
id est eos qui in verbo vel opere aliter quam
sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei
puritas placuit pio principi, ut eam ipse cum sua
conjuge sub chirographo publice profiteretur coram
illo magno concilio. Cujus piam religionem imitamini,
domni nostri Hugo et Rotberte, charissimi
reges, si in terra viventium Christo vultis, esse
haeredes ac cohaeredes; et de regno vestro omnem
haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat
in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.