PL 139, col. 396
Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne
haereses etiam de oratione [ f. desolationem] Ecclesiarum
in his deflens exsurrexisse regionibus, haec
infert: « Caveat, inquiens, quicunque vult salvus
esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius
nisi solius Dei possessionem credere. Unde
Petro principi apostolorum dicitur: Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [(Matth. XVI, 18)]
.
Meam, inquit, non tuam. Et
Christus alibi: Domus mea domus orationis vocabitur [(Matth. XXI, 13)]
.
Psalmista quoque: Domum
tuam, Domine, decet sanctitudo [(Psal. XCXII, 5)]
. Si
ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores
Petri audebunt potestatem sibi vindicare quam
non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi
principes, nec catholice vivimus nec catholice
loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse
meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam
jumenta, comparati jumentis insipientibus,
utrasque aliquando venales proponimus, propositasque
ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius
error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi,
et ecclesiam alterius cujuslibet domini; cum ex domo
consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur
ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et
anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit
cupiditas, dum refrigescit charitas. »
CAP. IX.
Concilium apud S. Dionysium de decimis.
Abbo apologiam texit. --In illis sane diebus, in monasterio
sancti Dionysii, haud procul a Parisius,
concilium aggregatum est quam plurimum episcoporum.
Qui, cum de fidei puritate, de corrigendis
tam suis quam subditorum pravis moribus sermocinari
debuissent, juxta vulgare proverbium cunctum
suum sermonem ad decimas verterunt ecclesiarum,
quas laicis ac Deo servientibus monachis auferre
moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili
Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere
manum; ortaque subito seditione, tantus in
episcopos timor irruit, ut, publica statione relicta,
passim quisque diffugeret. Inter quos Sewinus Senonum
archiepiscopus, primatum Galliae in ea synodo
sibi usurpans, primatum quoque fugae arripuit, et,
inter fugiendum, securi inter scapulas ictus lutoque
a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque episcoporum
timor fugienti tam veloces addidit alas, ut,
affluentissimo prandii apparatu quem sibi exstruxerat
relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus
expeteret. Totam ergo tantae calumniam
injuriae, tam a praefato Arnulfo quam a reliquis
pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo
devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab
hoc, verum et a quibusdam aliis, hoc modo se
purgat objectis:
« Nec me vestro, ait regibus, aliorumque sapientum
examini subduco, qui contra canones sensisse
suspicor. In episcopos manum monachorum movisse