PL 139, col. 90

De numerorum divisione (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Si volueris dividere millenum vel ulteriores per
centenum cum singulari compositum, unum millenum
in centenos dissipabis. Et rursus unum centenum
ad minuta componenda secludes, et maximum
divisorem reliquae parti comparabis. Et si quid secludetur,
relinquendis repones. Minutum autem, ut
in superiori capitulo multiplicabis, reliquaque omnia
vel quae secluduntur, vel quae pro differentiis
adhibentur, ordinabis. Rursusque easdem differentias,
ac si qui forte seclusi sunt, per denominationem
propositi dividendi multiplicabis. Ac iterum eadem

regula deduces usque ad extremas differentias, et
in millenis divisoribus cum decenis, ad decenos
millenos et ulteriores, quasi eamdem ipsam rationem
servabis.
CAP. XV. Quot divisores sint in quolibet dividendo.
Si volueris nosse quot divisores sint in quolibet
dividendo, articulos a quibus denominationes fiunt
multiplicationis secundabis ad digitos, et si augmento
eorum articuli provenient, reflectes ad articulos; et
si in singularibus pares divisoribus provenerint,
totidem unitates collectionibus aggregabis. Igitur et
in denominationibus a toto et a partibus quae sunt
a secundis et tertiis et quartis, et deinceps secundum
eamdem rationem pro extremo divisore unitatem

constitues. Et sicut in centenis et millenis, quod ab
uno exsuperat, per denominationem totius summae
multiplicatur, sic: divisores, per denominationem
totius dividendi multiplicabuntur. Sed non ipsis tantummodo
centenis et millenis, simplex decenus divisor
centeni vel milleni, et ultra compositorum denominationes
mittit ad tertias, id est ad tertium
locum ab eo quem dividit, scilicet in colligendis
divisoribus. Centenus milleni divisor ad quartas,
millenus ad quintas, centenus vel millenus divisores
sui, et compositi, uno relicto, denominationes
suas mittunt ad extremos digitos.
CAP. XVI. De protensione quarumdam mensurarum terrae.

Digitus est minima pars agrestium mensurarum.
Uncia habet digitos tres.
Palmus in quatuor protenditur digitos.
Pedem sedecim metiuntur digiti.
Passus quinque pedum mensuram sortitur.
Pertica duos passus, videlicet decem pedes explicat
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.