PL 14, col. 1179
Enarrationes in XII psalmos Davidicos (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
gentes, sed Israel; cum enim intraverit plenitudo
gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Quis potest
divina mysteria comprehendere? Quorum tanta multitudo
est, ut jure Paulus miretur, meritoque dixerit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei [(Rom. XI, 33)]
!
Repulsae gentes sunt, 966 ut eligeretur
Israel: caecatus est postea Israel propter vocationem
gentium; et caecati Israel reliquiae secundum
electionem gratiae salvae factae sunt, postquam intravit
gentium plenitudo. Ita culpa Israel profuit gentibus:
fides gentium Israelitem populum liberavit.
30.
Effundite, inquit, coram illo corda vestra. Qui
induit fidem, prius perfidiam debet exuere, evacuare
cor suum omni labe malitiae; ut capax fiat cor
ejus gratiae spiritalis. Ideoque Apostolus ait: Renovamini
spiritu mentis vestrae [(Ephes. IV, 23)]
. Cum
enim effunditur vetus malitia, nova sumitur gratia,
qua unusquisque renovatur. Dicit ergo Filius Dei: Effundite coram illo corda vestra;
quia sciebat Patrem
esse dicturum: Effundam de Spiritu meo super omnem
carnem [(Joel. II, 28)]
. Est etiam illa traditio, ut
cor nostrum videamur effundere, quando omnes cogitationes
alicui et voluntates nostri cordis aperimus.
Ergo jactemus in Deum cogitationes nostras, nec aliquid
eum latere credamus. Effundimus cor nostrum
coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas.
31.
[(Vers. 10.)] Verumtamen vani filii hominum:
mendaces filii hominum in stateris ut decipiant. Si vani
filii hominum, et mendaces filii hominum, possunt
non vani esse filii Dei; qui non ex sanguine, neque
ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex
Deo nati sunt. Nam filii hominum videntur sibi ponderare
aequitatem et gravitate severioris judicii examinare
justitiam, duri aliis, sibi remissi, operibus
iniqui, sermone censores. Unde Salomon ait: Exsecrabile
Domino duplex pondus, et statera fallax non
bona [(Prov. XX, 23)]
. In quo significat eos qui rapinam
inexplebili corde meditantur, et sobrietatem
fronte praetendunt. Tales scribae Judaeorum sunt,
qui onera gravia aliis observantiae durioris imponunt,
non habentes rectum jugum animae suae; sed propensa
iniquitate curvati: ipsi autem suorum refugi
praeceptorum sunt Invenitur itaque in avaritia tamquam
in radice vitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis
et fomes: quam homo renuntians mundo, et
consepultus Christo per baptismatis sacramentum,
qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere.
32.
[(Vers. 11.)] Nolite, inquit, sperare in iniquitate,
et rapinam nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite
cor apponere. Vides quia affluunt, non vides quia