PL 14, col. 27
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
1.
Hortaris, venerabilis pater Augustine, ut sicut
beati viri Athanasius episcopus et Hieronymus presbyter
stylo prosecuti sunt vitas sanctorum Pauli
et Antonii in eremo positorum, sicut etiam Martini
venerabilis episcopi Turonensis Ecclesiae Severus
servus Dei luculento sermone contexuit; sic
etiam ego beatissimi Ambrosii episcopi Mediolanensis
Ecclesiae meo prosequar stylo. Sed ego ut
meritis tantorum virorum, qui muri Ecclesiarum
sunt, et eloquentiae fontes; ita etiam sermone me
imparem novi. Tamen quia absurdum esse opinor,
quod praecipis, declinare, ea quae a probatissimis
viris, qui illi ante me astiterunt, et maxime ab
sorore ipsius venerabili Marcellina didici, vel quae
ipse vidi, cum illi astarem, vel quae ab iis cognovi,
qui illum in diversis provinciis post obitum ipsius
se vidisse narrarunt, vel quae ad illum scripta sunt,
cum adhuc obiisse nesciretur: adjutus orationibus
tuis, et meritis tanti viri, licet inculto sermone,
breviter strictimque describam; ut lectoris animum
etsi sermo offenderit, brevitas tamen ad legendum
provocet: nec verborum fucis veritatem obducam,
ne dum scriptor elegantiae pompam requirit, lector
tantarum virtutum amittat scientiam, quem non
magis phaleras, pompasque verborum, quam virtutem
rerum, gratiamque Spiritus sancti spectare
conveniat. Siquidem noverimus viatores gratiorem
habere aquam brevi vena stillantem, forte cum
sitiunt, quam profluentis fontis rivos, quorum copiam
sitis tempore reperire non possunt. Et hordeaceus
panis dulcis solet esse etiam his qui centenis
vicibus ferculorum quotidiani convivii copias
ructare consuerunt. Sed et hortorum amoena mirantibus
herbae agrestes placere consueverunt.
2.
Quamobrem obsecro vos omnes, in quorum
manibus liber iste versabitur, ut credatis vera esse,
quae scripsimus: nec putet me quisquam studio
amoris aliquid quod fide careat, posuisse; quando
quidem melius sit penitus nihil dicere, quam aliquid
falsi proferre, cum sciamus nos omnium sermonum
nostrorum reddituros esse rationem [(Matth.,
XII, 16)] . Nec dubitem et si non ab omnibus omnia,
tamen a diversis diversa sciri, et ea cognita nonnullis
esse, quae etiam minus ipse aut audire aut
videre potui. Unde a die nativitatis ejus narrandi