PL 14, col. 29

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

Ecclesiam) cum populus ad seditionem surgeret in
petendo episcopo, essetque illi cura sedandae seditionis,
ne populus civitatis in periculum sui
verteretur, perrexit ad Ecclesiam: ibique cum
alloqueretur plebem, subito vox fertur infantis
in populo sonuisse Ambrosium episcopum. Ad cujus
vocis sonum totius populi ora conversa sunt, acclamantis
Ambrosium episcopum; ita qui antea turbulentissime
dissidebant, quia et Ariani sibi et Catholici
sibi episcopum cupiebant, superatis alterutris,
ordinari, repente in hunc unum mirabili et incredibili
concordia consenserunt.
7.
Quo ille cognito, egressus Ecclesiam, tribunal
sibi parari fecit; quippe mox futurus episcopus,
altiora conscendit: tunc contra consuetudinem suam

tormenta jussit personis adhiberi. Quod cum faceret,
populus nihilominus acclamabat: Peccatum tuum
super nos. Sed non similiter is populus tunc clamavit,
sicut populus Judaeorum; illi enim vocibus suis
sanguinem Dominicum effuderunt, dicentes: Sanguis
hujus super nos [(Matth., XXVII, 25)]
: isti vero catechumenum
scientes, fideli voce remissionem illi
peccatorum omnium per baptismatis gratiam promittebant.
Tunc ille turbatus revertens domum,
philosophiam profiteri voluit, futurus sed verus
philosophus Christi, qui contemptis saecularibus
pompis, piscatorum secuturus esset vestigia, qui
Christo populos congregarunt non fucis verborum,
sed simplici sermone, et verae fidei ratione, missi
sine pera, sine virga, etiam ipsos philosophos

converterunt. Quod ubi ne faceret, revocatus
est; publicas mulieres publice ad se ingredi fecit,
ad hoc tantum, ut visis his, populi intentio revocaretur.
At vero populus magis magisque clamabat:
Peccatum tuum super nos.
8.
At ille cum videret nihil intentionem suam
posse proficere, fugam paravit: egressusque noctis
medio civitatem, cum Ticinum se pergere putaret,
mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae
Romana dicitur, invenitur; Deus enim qui Ecclesiae
suae catholicae murum parabat adversus inimicos
suos, et turrem erigebat David contra faciem
Damasci, hoc est, contra perfidiam haereticorum,
fugam illius impedivit. Qui inventus, cum custodiretur
a populo, missa relatio est ad clementissimum

imperatorem tunc Valentinianum, qui summo
gaudio accepit quod judex a se directus ad sacerdotium
peteretur. Laetabatur etiam Probus praefectus,
quod verbum ejus impleretur in Ambrosio;
dixerat enim proficiscenti, cum mandata ab eodem
darentur, ut moris est: Vade, age non ut judex, sed
ut episcopus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.