PL 14, col. 30

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

9.
Pendente itaque relatione, iterum fugam paravit,
atque in possessione cujusdam Leontii clarissimi
viri aliquamdiu delituit. Sed ubi relationi
responsum est, ab eodem Leontio proditur; praeceptum
enim erat vicario ut insisteret rebus perficiendis:
qui injuncta sibi cum vellet implere,
proposito edicto, convenit omnes, ut si vellent
sibi consulere, rebusque suis, proderent virum.
Proditus itaque et adductus Mediolanum, cum
intelligeret circa se Dei voluntatem, nec se diutius
posse resistere, postulavit non se nisi a catholico
episcopo baptizari; sollicite enim cavebat perfidiam
Arianorum. Baptizatus itaque fertur omnia
ecclesiastica officia implesse, atque octava die
episcopus ordinatus est summa cum gratia et laetitia

cunctorum. Igitur post annos aliquot ordinationis
suae ad urbem Romam, hoc est, ad proprium
solum perrexit, ibique sanctam puellam,
de qua supra memoravimus, cui manum offerre
solitus erat, in domo propria cum germana,
sicut reliquerat, invenit, jam matre defuncta.
Atque cum illa dexteram illius oscularetur, subridens
ait illi: Ecce ut dicebam tibi, sacerdotis
manum oscularis.
10.
Per idem tempus cum trans Tiberim apud
quamdam clarissimam invitatus, sacrificium in
domo offerret, quaedam balneatrix quae paralytica
in lecto jacebat, cum cognovisset ibidem esse
Domini Sacerdotem, in sellula se ad eamdem domum,
ad quam ille invitatus venerat, portari fecit,

atque orantis et imponentis manus vestimenta attigit.
Quae cum exoscularetur, statim sanitate recepta,
ambulare coepit; ut impleretur illud Dominicum
dictum ad apostolos: Etiam majora his facietis,
credentes in nomine meo [(Joan., XIV, 12)]
. Quod
tamen signum sanitatis ut mirabile fuit, ita etiam
nec occultum; nam ego hoc in eadem regione post
annos plurimos, sanctis viris referentibus, positus
in Urbe cognovi.
11.
Sirmium vero cum ad ordinandum episcopum
Anemium perrexisset, ibique Justinae tunc temporis
reginae potentia et multitudine coadunata de Ecclesia
pelleretur; ut non ab ipso, sed ab haereticis
arianus episcopus in eadem ecclesia ordinaretur:
essetque constitutus in tribunali, nihil curans eorum,

quae a muliere excitabantur; una de virginibus
Arianorum impudentior caeteris, tribunal conscendens,
apprehenso vestimento Sacerdotis, cum
illum attrahere vellet ad partem mulierum, ut ab
ipsis caesus de ecclesia pelleretur; ait ei, ut ipse
solitus erat referre: Etsi ego indignus tanto sacerdotio
sum, tamen te non convenit vel professionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.