PL 14, col. 36

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

potentiam illustris viri Probi, qua cognita, ad
propria remearunt.
26.
Sed egresso Theodosio de Italia et Constantinopoli
constituto, Valentiniano Augusto intra Gallias
posito, directa legatio est sub nomine senatus a
Symmacho tunc praefecto Urbis de repetenda ara
Victoriae et sumptibus caeremoniarum. Sed ubi comperit
Sacerdos, misso libello ad imperatorem [(Epist.
17 et 18)] , postulavit ut ad se relationis exemplaria
dirigerentur, quibus ipse pro partibus suis responsurus
esset. Qua relatione accepta, praeclarissimum
libellum conscripsit, ut contra nihil umquam auderet
Symmachus vir eloquentissimus respondere:
sed postquam augustae memoriae Valentinianus in
Viennensi civitate (quae est Galliarum civitas) vitam

finivit; Eugenius suscepit imperium, qui ubi imperare
coepit, non multo post, petentibus Flaviano tunc
praefecto et Arbogaste comite, aram Victoriae et sumptus
caeremoniarum, quod Valentinianus augustae
memoriae adhuc in junioribus annis constitutus, petentibus
denegaverat, oblitus fidei suae concessit.
27.
Hoc ubi cognovit Sacerdos, derelicta civitate
Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad
Bononiensem civitatem emigravit, atque inde Faventiam
usque perrexit. Ubi cum aliquantis degeret diebus,
invitatus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit,
declinans magis sacrilegi viri aspectum, non
formidans imperantis injuriam; nam et epistolam
ad eumdem dedit [(Epist. 57)] , in qua convenit conscientiam
illius, de qua pauca de multis ponenda

duxi. Et si imperatoria potestas magna sit, tamen considera,
Imperator, quantus sit Deus, Corda hominum
videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia
antequam fiant, novit interna pectoris tui. Ipsi falli vos
non patimini, et Deum vultis celare? Non cecidit in animum
tuum quidquam? Si illi agebant tam perseveranter,
nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri
et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare
quod erat in injuriam sacrae legis [(Num. 7)]
? Et iterum: Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud
omnes homines teneor: aliud mihi non licere intellexi,
aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi, quia non
potui tibi.
28.
In supradicta itaque civitate Florentinorum,
cum in domo clarissimi quondam viri Decentis, et

quod est amplius, christiani, maneret, filius ipsius,
Pansophius nomine, admodum parvulus, cum spiritu
immundo laboraret, frequenti oratione et impositione
manus Sacerdotis ipsius est sanatus: sed
post aliquantos dies subita infirmitate correptus infantulus
exhalavit spiritum. Cujus mater valde religiosa,
et plena fide ac timore Dei, ablato illo de superiore
parte domus, ad inferiora descendit, ac in lecto
Sacerdotis, ipso absente, composuit. Quem cum revertens
Sacerdos in lectulo invenisset, erat enim illo
in tempore extra domum positus, miseratus matrem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.