PL 14, col. 37
Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne
et fidem ipsius contemplatus, Elisaeo similis supra
corpus infantis se ipse composuit, atque orando meruit
ut vivum redderet matri, quem mortuum invenerat:
ad quem etiam infantulum libellum conscripsit,
ut quod per aetatis infantiam scire non poterat,
legendo cognosceret. Verumtamen factum scriptis
suis non commemoravit: sed quo affectu declinaverit
commemorare, non est nostrum judicare.
29.
In eadem etiam civitate basilicam constituit,
in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis et Agricolae,
quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat [(Exhort. Virg. pag. 227)] ;
posita enim erant corpora
Martyrum inter corpora Judaeorum: nec erat
cognitum populo christiano, nisi se sancti martyres
sacerdoti ipsius Ecclesiae revelassent. Quae cum deponerentur
sub altari, quod est in eadem basilica
constitutum, magna illic totius plebis sanctae laetitia
atque exsultatio fuit, poena daemonum confitentium
martyrum merita.
30.
Per idem tempus Arbogastes comes adversum
gentem suam, hoc est, Francorum, bellum paravit,
atque pugnando non parvam multitudinem manu
fudit, cum residuis vero pacem firmavit. Sed cum in
convivio a regibus gentis suae interrogaretur, utrum
sciret Ambrosium; et respondisset nosse se virum,
et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari
solitum, audivit: Ideo vincis, Comes, quia ab illo
viro diligeris, qui dicit soli: Sta, et stat. Quod ego
ideo posui, ut cujus famae fuerit vir sanctus etiam
apud barbaras gentes, legentes agnoscant. Nam et
nos, referente juvene quodam Arbogastis admodum
religioso, cognovimus, qui tunc interfuit; erat enim
in tempore, quo haec loquebantur, vini minister.
31.
Profectus itaque Sacerdos de Tusciae partibus
Mediolanum revertitur, jam inde egresso Eugenio
contra Theodosium; ibi christiani imperatoris praestolabatur
adventum, securus de Dei potentia quod
non traderet credentem in se hominibus injustis,
nec relinqueret virgam peccatorum super sortem
justorum, ne extenderent justi ad iniquitates manus
suas [(Psal. CXXIV, 3)] . Promiserat enim Arbogastes
tunc comes, et Flavianus praefectus Mediolano egredientes,
cum victores reversi essent, stabulum se
esse facturos in basilica ecclesiae Mediolanensis
atque clericos sub armis probaturos: sed miserandi
homines cum daemonibus suis male creduli sunt,
et aperiunt os suum in blasphemiam apud Deum,
spem sibi victoriae ademerunt. Causa autem commotionis
haec fuit, quia munera imperatoris qui se
sacrilegio miscuerat, ab Ecclesia respuebatur, nec
orandi illi cum Ecclesia societas tribuebatur. Sed
Dominus qui Ecclesiam suam tueri consuevit, de
coelo jaculatus est judicium, atque omnem victoriam
ad religiosum imperatorem transtulit Theodosium.