PL 14, col. 38

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

Exstincto itaque Eugenio satellitibusque ejus, cum
scripta acciperet imperatoris, non illi alia cura major
fuit quam ut pro iis interveniret, quos reatus invenerat.
Obsecratus est primo scriptis imperatorem
misso diacono [(Epist. 61 et 62)] : post ea vero quam
directus est Johannes tunc tribunus et notarius, qui
nunc praefectus est, ad tuitionem eorum qui ad
Ecclesiam confugerant, etiam ipse Aquileiam perrexit
precaturus pro eis, quibus facile venia impetrata
est; quia ipse christianus imperator provolutus
pedibus Sacerdotis testabatur meritis et orationibus
ejus se esse servatum.
32.
Revertens itaque de Urbe Aquileiensi, uno
die praecessit imperatorem: nec diu clementissimae
memoriae Theodosius imperator susceptis filiis in Ecclesia

et traditis Sacerdoti, in hac luce fuit: post
cujus obitum fere triennium supervixit. Quo in tempore
sancti Nazarii martyris corpus, quod erat in
horto positum extra civitatem, levatum ad basilicam
Apostolorum, quae est in Romana, transtulit.
Vidimus autem in sepulcro, quo jacebat corpus martyris
(qui quando sit passus, usque in hodiernum
scire non possumus) sanguinem martyris ita recentem,
quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam
ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum
atque incorruptum cum capillis capitis atque barba,
ut nobis videretur eodem tempore quo levabatur,
lotum atque compositum in sepulcro. Et quid mirum,
quandoquidem Dominus in Evangelio ante promisit,
quod capillus de capite eorum non peribit (Luc. XXI,

18)? Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium
aromatum vinceret suavitatem.
33.
Quo levato corpore martyris, et in lectica
composito, statim ad sanctum Celsum martyrem,
qui in eodem horto positus est, cum sancto Sacerdote
ad orationem perreximus. Numquam tamen illum
antea orasse in eodem loco compertum habemus:
sed hoc erat signum revelati corporis martyris,
si sanctus Sacerdos ad locum, ad quem numquam
antea fuerat, oratum isset. Cognovimus tamen
a custodibus loci ipsius, quod a parentibus suis illis
traditum sit, non discedere de loco illo per omnem
generationem et progeniem suorum; eo quod thesauri
magni in eodem loco positi essent. Et vere
magni thesauri, quos non aerugo, neque tinea exterminat,

neque fures effodiunt et furantur [(Matth., VI,
19)] ; quia custos eorum Christus est, et locus eorum
aula coelestis, quibus Vivere Christus fuit, et mori lucrum [(Philip. I, 21)]
.
Translato itaque corpore Martyris
ad basilicam Apostolorum ubi pridem sanctorum
Apostolorum reliquiae summa omnium devotione
depositae fuerant, cum tractaret Episcopus,
quidam de populo repletus spiritu immundo, clamare
coepit se torqueri ab Ambrosio. At ille conversus ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.